{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 648","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 648","ref":"648","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/648","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/648","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/648.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Exinde verò vt emergamus, id sufficere nobis debet; quocumque ad nos modo Lux Solis adueniat, esse eam tantam, tamque splendidam, vt quò discedit longiùs eò fiat debilior ac fortè perueniens ad Fixarum sphaeram euadat debilissima; nihilominus quod spectat ad nos, totamque regionem Planetariam, dic eam posse, qua vniuersa collustrentur. E quamvis aliunde Maculae, vmbraeque Solare: esse in eo demonstrent parteis aliquas minùs lucidas, aut obscuras; in eo tamen, quod superest lucidarum partium quasi Oceano lux adeò stipata, densataque est, adeò viuida, ve geta, ac potens, vt ipsam ferre oculus nequeat, sed nictet, nutet, effugiat, &, si institerit, laeda tur, atque corrumpatur. Ex hoc autem duo consequuntur, vnum est color candicans, & coruscans; aliud calor viuificans, & adurens De vtroque autem vt pauca dicamus, & de colore quidem imprimis, id non repeto, quod suo loco est declaratum, Lucem in suo font spectatam esse candidam, seu potiùs ipsum met candorem. Hoc solùm dico, Solem esse, non simpliciter candidum, vt velle videtur Aristoteles (dum esse non igneum defendit. sed praeditum candore quodam quasi viuo, animatoque, quatenus insigni vigore promicar, refulget, splendescit. Apparet certè Sol habere, quam ille vocat δίνησν vertiginem, circumductionemve circa proprium axem, non solùm manè, ac vespere, quemadmodum ille supponit; sed in ipso etiam meridie; tametsi, dum est prope horizontem, oculusque est illius contuendi magis patiens, ea verticitas, seu potiùs quasi vndulatio, agitatio tremula, &, vt mox dicebam, palpitatio, ebullitio, sensibilior efficitur; non sanè quòd Sol sit à nobis seusibiliter distantior, quàm ille esse causan putat; sed, vt videtur probabiliùs, quòd inter cipiantur vapores variè commoti, agitatique; eo modo, quo videre licet in pariete, dum à Sole illustratur, & lucernarum, faucinve fumi inter ipsum parietem, Solémque ascendunt. Quod superest, videtur praeclarè Aristoteles apparentem illam in Sole seu vertiginem, seu vndulationem non tam ad Solem, quàm ad oculi imbecillitatem referre. Quamquam enim imbecillitas habenda non sit respectu distantiae (ac potissimùm, quia distantia vide retur potiùs subleuatura oculi laborem) habenda est tamen respectu vigoris confertissimorum, purissimorumque radiorum penetrantium in oculum. Etenim, cùm singuli radij sint totidem veluti aculei, seu spiculul: tunicas oculi, ac potissimum ipsam Retinam fodicantia; efficitur, vt quo radij plures, purioresque, hoc est paucioribus vmbellis inter cepti aduenerint, eò fodicatio sit crebrior, & laesio tunicarum maior. Heinc igitur fit, vt subleuatio imprimis ex nictatione crebra quaeratur, ac deinde, dum palpebrae vi, datâque operâ tenentur aperti, cùm ipsum totum caput insensibili quadam quasi succussione tentetur; tum ipsae tunicae, qua possunt, vnà connitantur vices radiorum, vmbellularumque variè commutare; scilicet ad suble uationem particularum laborantium, ac tantò crebriùs exagitentur, quantò & compungun tur crebriùs, & compunctae particulae, ea commutatione subleuantur minùs.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 647.5-2","label":"647.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/647.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 649","label":"649","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/649","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/649"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}