{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 65","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/65.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Ianuae, seu Portae (primae nempe ex quinque Lampadis vocatis Instantiis, quae auxiliantur Sensibus) cuiusmodi sunt respectu Visus perspicilla. XVII. Citantes, siue Euocantes; vt cùm rebus ob distantiam, occultationem, aut aliam ob causam non visis, aliquid, quod illas defignet, substituitur, ignis, campana, vrina, pul sus, &c. XVIII. Viae, seu Itinerantes, & Articulatae, quae indicant Naturae motus gradatim continuatos; vt cùm ex granis terrae commissis progressus plantae; ex ouis Gallinae incubanti suppositis progressus pulli dierim obseruatus. XIX. Supplemeti seu Substitutionis, & Perfugij quae nempe vsurpantur, cùm aliunde haberi informatio non potest; idque seu analogia pro cedatur, seu gradatione, vt cum exploratur, quia Aurum non obstat virtuti Magnetis, possit-ne aliqua auri massa maior obstare. XX. Persecantes, quae & Vellicantes, ac Democriti, quae Intellectum admonent, vt ad mirabilem Naturae subtilitatem attendat; veluti, dum guttula atramenti ad tot characteres delineandos sufficiat. XXI. Virgae, seu Radij; quae & Perlationis, seu de Non vltrà (primae videlicet ex 7. quae dicuntur Practicae) id nempe attendendo ad quam vsque distantiam virtus aliqua diffundatur; quantum aliquid comprimi, & dilatari valeat, & similia; vbique enim viget Non vltra. XXII. Curriculi, seu ad aquam (intellige clepsydrâ Tempus mensurante con tentam) vt superiores enim ad spatium; sic istae ad tempus respectant. XXIII. Quanti, seu Doses Naturae: hae videlicet indicant quid faciat quantum corporis ad modum virtutis Herbae enim v. g. in pauco liquore imbibitio potiùs, quàm infusio fit; in multo infusio, potiusquam imbibitio. XXIV. Lucta, seu Prae dominantiae; cum virtutes sic attenduntur, vt fortior vincat, infirmior succumbat. Vbi de variis speciebus Motus. XXV. Innuentes, quae hominum commoda designant. XXVI. Poly chrestae, seu multi vsus; v. c. Exclusio impedien tium; quomodo res aërem arcentes putrefactionem auertunt. XXVII. Magicae; spectatae scilicet in iis, quae miraculi loco sunt; cum sint interim vana profliganda. Denique post Praerogatiuas proposuerat quidem agere de Adminiculis Instantiarum, de Rectificatione Inductionis; de Variatione in quisitionis pro natura subiecti: de praerogatiui naturarum quatenus ad inquisitionem, sine de eo, quod inquirendum est priùs, & posteriùs; de Terminis inquisitionis, siue de Synopsi omnium naturarum in Vniuerso; de deduction ad praxin, siue de eo, quod est in ordine ac hominem; de parasceuis ad Inquisitionem; de scala ascensoria, & descensoria Axiomatum: Sed haec remissa ad aliud tempus. Et sic quidem breuiter se Verulamij Organum habet.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 64.9-11","label":"64.9 to 64.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/64.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/64.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 65.1-5","label":"65.1 to 65.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/65.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}