{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 652","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 652","ref":"652","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/652","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/652","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/652.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"ex reflexa luce, quàm Sol in Maculas procusitas, easque sphaericas, vtpote Planetas exsi stenteis immittat. Quippe Faculae circa, intra, extraque Maculas aliis apparent locis quàm deberent, quàmque ab illo depinguntur, s refulsiones ex Maculis forent; vt taceam plaerumque esse Maculas, vbi Faculae nullae sunt; plerumque Faculas, vbi Maculae nullae; item. que Faculas non minores semper, vt conuexi tatibus spectatis deberent, quàm Maculas esse ferè semper, & maiores, & quod amplius est, etiam plures quàm sint Maculae adiacentes ex quibus fieri reflexio posset. Quòd porrò Maculae, & Faculae, nisi in Zona illa quasi Torrida non gignantur; an ex eo fit, quòo vltra illam reuolutionis motus qui fit circa axem memoratum remissior sit, neque motum à centro in circumferentiam perinde intendat; vtnon idcircò alterutrius, seu tam lucidioris, quàm obscurioris materiae parem excretionem, & coactionem faciat? An proinde in ipsis Zonis interiectis vicissitudines lucis, vmbrarumque temperatiores sunt; a in Polaribus, vbi ille reuolutionis motus penè nullus est, nulla perinde varietas, vicissitudoque obseruatur: Denique id, quod dixi Maculas in Sole esse idem videri quod in Tetra nubeis, vt declarari aliquatenus possit; finge te elatum esse supra. Terram, ac versus ipsum Solem decem milliarium millibus, ac respectare in orbem Terrae, quem supponas motu diurno versus Ortum circumagi, resque omneis Terrenas circumducere, ac in ipsis quoque nubeis, nebulasve, iuxta illorum opinionem, qui motum Terrae tribuunt. Eo sanè casu non obseruares totum Terrae discum nubibus obdu ctum, sed sparsim solùm heic illeic varias vt supra Galliam, Syriam, Indiam; cùn nullae forent in Graecia, Perside, Sina, &c ipsasque, seu plures, seu pauciores essent ferri omneis vno, eodemque motu versùs Ortum (scilicet ob motum generalem Terrae tametsi ventis agentibus motum hunc nonnihil variare, ac potissimùm sese aggregando, disgregandoque deprehenderentur. Non nihil, inquam, hoc est, insensibiliter penè habito respectu ad pernicitatem motus gene ralis, quo, intra horas duodecim appareren traiicere totum Terrae discum ab Occasu in Ortum. Sic obseruares aliquas in medio Tertae disco, & ad alias parteis enasci, ac ve breui pòst euanescere, vel pergere ad ipsam vsque oram versùs Ortum; aliquas ex parte occidua prodire (vt in auersa parte enatas & vel ad Orientalem vsque perseuerare, vel interire intra ipsum discum. Rursùs redire aliquas, sed immuratâ tamen formâ ob continuam agitationem, exturbationemque ventorum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 651.8-9","label":"651.8 to 651.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/651.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/651.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 653","label":"653","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/653","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/653"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}