{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 655.1-2-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 655.1-2-4","ref":"655.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655.1-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"tandum est; tamersi lux Lunae nihil aliud sit, quàm lux Solis ipsi allapsa, & ad nos reflexa; non habere se tamen Lunam, quod mox antè attigimus, instar conuexi sphaericique specu li, tersi, ac politi; tum quia, vt est insinuatum, reflexio lucis ad nos facta ex vno dumtaxat hemisphaerij puncto (particulave insensibili & non ex toto fieret, sicque illud punctum ad summum, non verò totum hemisphaerium in disci modum conspiceretur; tum maximè quia heinc efficitur, vt lux Lunae hebes, debi lisque reddatur. Vt enim lux Solis impacta in parietem, & reflexa in oculum, si paries qui dem politus fuerit, ferri ab oculo non potest, quia tam penè pura, illimis, vmbellisque im permista remittitur in oculum, quàm in parietem immittitur; sin verò scaber, intercisus, inaequabilis fuerit, tum lux nullo labore ab oculo excipitur, quia lucis parieti allapsae maxima pars diuertitur ob faciecularum in numerabilium aliò vergentium, & radios deflectentium diuersitates, & pars proinde perexigua in oculum reiicitur, eaque totidem vmbellis commista, quot radij alio deflectuntur: pari ratione, si Lunae superficies exquisitè polita, & aequabilis foret, tunc, seu ex ea tota, seu ex eius parte lux Solaris reflecteretur, tam penè non posset ab oculo ferri, quàm ab ipso Sole directe adueniens, propter eximiam puritatem, vmbellarumque impermistionem. Nunc verò quia oculus ipsam absque labore excipit, par est omninò existimare non esse Lunae superficiem tersam, politam que, sed omnino scabram, & quasi faciebus, leu lateribus variis, praeditam, quae excepta Solaris lucis maximam partem aliò deflectant, & superstitem perexiguam, pluribusque vmbris commistam versùm nos reflecti permittant. Ex eadem certè causa est, cur Lunaris lucis calor non sentiatur, opusque sit speculo cauo, quod illius radios quàm fieri potest plurimos cogat, vt teporem sensibilem quà coalescunt, facere possit. Caeterùm, quòd haec Lunae lux impura, ac debilis sit, heinc efficitur, vt pupilla quidem per noctem nonnihil ab ea contrahatur; vnde neque minores Stellas perinde videmus, ac potissimùm prope ipsam; neque maiores diametro adeò ampliatâ conspicimus: At non ita tamen contrahitur, quin dilatata plurimùm maneat, adeò vt tum oculo nudo maiores Stellae discernantur, tum Telescopio etiam perpusillae, Lunaeque vicinissimae, etiam ad vsque ipsummet eius marginem retegantur: tum ipsa, quae in Luna lux, ambitu ampliore citra Telescopium vi deatur, quàm reuerà sit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 655","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 655.5-7","label":"655.5 to 655.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/655.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}