{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 661.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 661.1-4","ref":"661.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Itemque quod Serapion apud memoratum Clementem, somniauit τὸ φαινόμενον ἐν τῇ Σελύνῃ πρὸσωπον, apparentem in Luna faciem, esse Animam Delphicae Sibyllae: quòd, cùm Maculae crederentur esse cauitates, & cauerna quaedam, illa omnium amplissima dicta ex Plutarcho fuerit Ἐκάτης μυγὸς Penetrale Hecates, in quo Auimae plecterentur; duae minores fuerint viae habitae, quibus animae nunc deorsùm versùs Terram, nunc sursùm versus Ca lum mearent (videlicet partem Lunae superiorem censebant esse Elysios.) Praetereo quoque duas quasdam alias, quas idem habet, opinio nes: Vnam, illius, qui Maculas Lunae esse putabat affectionem visus ad splendorem caligantis: quasi non debuisset hoc potiùs circa Solem contingere. Aliam Clearchi esse credentis Maris magni imaginem in Luna, vt in speculo Terrae obiecto tepraesentatam. Quod etiamnum nonnullis placet, Mediterranea quaeque omnia in Lunae disco discernentibus. Quasi non variae marium, insularum, continentiumque formae obiiciantur Lunae, dum in Ortu, dum in Occasu, dum in medio Caeli est; & eaedem tamen Maculae in Lunae facie exhibeantur. Hisce autem omissis, tres prae caeteris celebres dicendae supersunt sententiae. Vna Peripateticorum, existimantium Maculas nihil esse aliud, quàm parteis rariores corporis Lunaris, quae vt iam attigimus, radios Solis combibentes, illos non perinde reflectant, ac rariores caeterae, quae ea de causa lucidae ap pareant. Heinc, inuento etiam Telescopio, defendunt vmbras, quae apparent, saluari distinctione sola partium rariorum, densiorum que, remanente nihiloninùs globi Lunaris superficie exquisitè sphaerica, perfectissimè que polita: quòd sub ea quasi sub crystallo. esse possint partes tum densae, quae lucida sint, & respectu caeterarum eminentes vmpram in iis creent; tum rarae, quae obscurae sint, & quòd fundo sint profundiore vmbras huiusmodi excipiant. Altera fuit Stoicorum, qui Anaxagoram sequuti arbitrat sunt parteis Lunae lucidiores tum igneas esse, tum elatiores caeteris; obscuriores tum aëreas tum instar seu vallium, seu cauernarum de pressiores, atque idcircò tenebrosas.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 660.5-8","label":"660.5 to 660.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/660.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/660.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 661.5-9","label":"661.5 to 661.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/661.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}