{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 670","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 670","ref":"670","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/670","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/670","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/670.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Vnde & elicitur nisi res tam facilè possit in loue, ac Saturno internosci, solam in causa esse maiorem distantiam, & memoratum angulum in ipsis, quàm in Marte acutiorem, ob quem efficitur vt pars illa ad nos conuersa, qua luce multantur, sit insensibilis, rounditatemque nihilo ac sensum temeratam faciat. Itaque nihil obstat, quò minùs tam hi superiores, quàm inferiore illi Errones totum suum splendorem à Sole accipiant. Confirmatur autem vel ex eo, quòd tam isti, quàm illi, Soli ipsi circumducuntur; Solque idcircò esse videtur in omnium centre constitutus (nempe tam ex Tychonica, quàm ex Copernicana sententia) vt caetera inter be neficia foeneretur ipsis splendorem. Inde profectò fieri videtur, vt quò quisque Planeta est Soli propinquior, eò sit splendidior, Mercurius, quàm Venus; haec, quàm Mars; Mars quàm Iupiter; ipse, quàm Saturnus, qui vt est distantissimus, sic hebetissimae est lucis Nempe aequum est, vt quo quisque est ipsi lucis conti vicinior, eò pleniùs lucem combibat; quò remotior, eò ieiuniùs. Confirmatur rursùs, quia licet Mercurius interdum non parùm scintillet; & nonnihil etiam aliquando Venus; vniuersè tamen liceat dicere Planetas cum Fixis collatos illarum instar non scintillare; ex eoque proinde argui, esse ipsorum non propriam, sed mutuatitiam dumtaxat lucem. Et quamobrem quidem non scintillent sitve eorum lux hebes, causa videtur eadem quae circa Lunam intelligenda. Nimirùm nor debet tersa, politâque, & speculi instar esse ilorum superficies (aliàs siquidem, globosi cùm sint, ex insensibili solùm parte lucem ac nos reflecterent, sicque conspici à nobis non possent.) Quamobrem par est illam esse sca bram, asperatamque Lunaris instar; ita enin propter facieculas varias, quae ex singulis par tibus spectant versùm nos, reflexio quaedam radiorum fit, quae totum quidem discum visi bilem, sed intermistis tamen vmbellis ob particulas varias prae inaequabilitate minimè illustratas exhibeat. Ex hisce portò consequitur, quod iam quoque attigimus Planetas per noctem minùs specie increscere discorum proportione, quàm Fixas, quòd non perinde circum radient, lu cisve ab oculo affictae, spuriaeve minus ha beant; ex eoque etiam fieri, cur spectati Telescopio rotundiore specie, quàm illae videantur. Addendum autem, si Planetas inter se comparaueris, illos magis circum- radiare, cincinnosve suos magis prolatare, atque adeè proportione discorum seruata maiores nudo visu apparere, qui vt Soli sunt propinquiores, sic luce copiosiore splendent, quàm qu remotiores non perinde splendescunt. Sienim Venus visa aequalis aut etiam maior ipso loue, dum vterque suis cum cincinnis nudo visu conspicitur, obseruatur minor multis vicibus, dum subinde vterque absque cincinnis Telescopio resectis spectatur. Argumento sanè, quòd Venus ob affusam lucem plenio rem ampliùs circum-radiet, pluribusve cincinnis circum-donetur, quàm Iupiter, habita discorum ratione.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 669.10-12","label":"669.10 to 669.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/669.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/669.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 671.1-5","label":"671.1 to 671.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/671.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/671.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}