{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 672-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 672-2","ref":"672-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"non alia videtur Mediceorum Siderum habenda esse ratio, quàm Lunae. Sunt nempe corpora opaca quemadmodum illa, & lumen perinde à Sole recipiunt, vt vel ex eo arguitur quòd dum incurrunt in vmbram Iouis, euanescunt ex oculis, & pati Eclipsin obseruantur, non secus ac Luna, dum incidit in vm oram Terrae. Heinc nihil esse videtur du bium, quin, si esset quispiam in Ioue, illo obseruaret spectaculo pulcro, quasi quatuor Lunas ipsi circumduci, Phaseisque varias ex ordine subire, quemadmodum Lunam; & pat aliquando Eclipsin, propter louem ipsis, Solique interpositum; aliquando creare in Ioue Eclipsin Solis, ob sui interpositionem, non ir ipso quidem toto louis disco, vt nec Luna quidem creat in toto disco Terrae; sed in aliquibus tamen partibus ipsius. Obseruaret autem praetereà plureis Eclipseis, quas necesse est vt patiantur à se inuicem, dum tam variè configurantur, seseque inuicem intercipiunt; ac in ipsis praesertim Nodis orbitarum suarum, quas diuersas esse manifestum est, & inter se mutuò, & ab ipsa orbita Iouis, quae est ipsis velut quaedam communis Ecliptica; ac rursus ab ea, quam nos Terrigenae Eclipticam putamus quamquam & erit etiam hac de re quidpiam atringendum inferiùs. Quaeres, si quispiam foret in Ioue, cuiusmodi ipsi prospectus Terrae ac Lunae fieret? Respondeo, si diameter Iouis ad diametrum Terrae penè tripla sit, & discus proinde circiter octupius, ipsum Terrae discum illi appariturum, quanta heinc apparet disci Iouialis octaua pars. Et rursus, si diame ter Terrae est ad diametrum Lunae paullò plu tripla, ac proinde discus circiter vndecuplus discum Lunę appariturum quanta est vna pars nonagesima disci Iouis. Et praetereà, si resecti Telescopio cincinnis Iouis, diameter illius non maior vnico minuto apparet, Terram pariter non apparituram diametro maiore trientis minuti, seu viginti secundis; neque Lunam parte minuti decima, seu secundis sex. Et insu per, si distantia Iouis à Terra est centupla eius quae à Terra ad Lunam; fore, vt Luna sit appa ritura digredi heinc inde à Terra ad dimidium gradus, aut non-nihil ampliùs. Denique quia Iupiter appareret illi immotus (motu scilicen duodecenni) apparituram illi Tertam, vt maiusculam quandam Stellam (ac ea quidem varietate Phaseon, qua Venus nobis conspicitur) lento illo motu, siue annorum duodecim percurrere Zodiacum; Lunamque interim ipsi menstruo motu vt minutulam Stellam circumduci; & quae alia sunt id genus similia","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 672","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 672-3","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/672-3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}