{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 674-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 674-3","ref":"674-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/674-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/674-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/674-3.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"ad Ortum, postquam occiderit, redeunte, id generalem indicat modum, quo Antiqui exi stimabant & Solem, & reliqua Sidera ad Oc casum exstincta, aut quomodocumque eua nida facta, neque delata subter Terram, deinceps nihilominus emergere rursus ad Ortum Quia verò tametsi rem aliàs attigerimus; heic tamen, tanquam loco proprio paullò expressiùs dicenda est; ideò ecce cuiusmodi videa tur fuisse hac de re illorum opinio. Primùm Terram non sphaericam, sed planam esse exi stimarunt, ac simul putarunt circumfusum esse toti Terrae Oceanum, conspicuumque hunc Caeli fornicem Oceano veluti implantari. Quare & crediderunt Astra, cùm ori centur, emergere ex Orientali Oceano; & cùm occiderent, demergi in Oceanum Occidentalem. Geminum videlicet audi: Homerus, inquit, & Poëtae veteres propè, vt ita di cam, omnes Terram planam, & ipsi Mund. (hoc est, Caelo) conterminam statuunt, Ocea numque ipsi circumfusum, vt horizontem circum vonunt voluntque Ortus ex Oceano, Occasus in Oceanum fieri. Deinde arbitrati sunt Ter ram esse elatiorem ad Boream: quod placuisse etiam videtur Aristoteli, dum vt Terrae particulas editiores statuit, vnde flumina deriuentur; ita totius Terrae gibbum πρὸς ἄρκτο ad Boream, eminentiorem constituit; ex quo Maeotidis Paludis Ponti Euxini, Maris Aegei aquae defluant. Mitto autem huic opinioni originem fuisse ex admiratione, quâ antiquiores obseruarunt esse in regione, quam inhabitabant, Mundum ad Boream velut sublimem, ob apparentem semper Polum; ad Austrum velut humilem, ob Polum perpetuò depressum. Vnde & fuit ipsis excitata quaestio de causa inclinationis Mundi; responditque Empedocles, veluti iam antè ex Plu- 2. plac.i.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 674-2","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/674-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/674-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 675.1-4","label":"675.1 to 675.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/675.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/675.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}