{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 677.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 677.1-4","ref":"677.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Et luces quidem duarum lucernarum, distinctionem retinere arguit vulgare experimentum de distinctis vmbris eiusdem opaci: vt experiaris autem lucem quoque superesse à flammula in Solis luce constituta, ac vmbram specialem ab ea proiici, ita aliquam occlude cameram, vt relicto solùm foramine in partem à Sole auersam radius immittatur, ac versus candelam, quae in aëre libero, & in Sole sita opponatur foramini (in quod aliunde Solis lucem nullum obiectum corpus reflectat) Tunc scilicet candelae lux per Solis lucem indemnis traiecta ita perueniet ad foramen, vti & illustret intus cameram, & vm pram opaci, si quodpiam fuerit interceptum, demonstret: Argumento sanè, quòd lux Solis maior ipsam non deleuerit. Quod dico autem de flammulae luce; idem potiore iure est dicendum de luce Stellarum, quas lucere constat & noctu, & per Eclipsin, & intra putei pro funditatem (eo planè modo, quo candela intra cameram) tametsi & ipsae Stellae in Sole sint, & lux earum transeat per spatia Solari luce illustrata. Quod si interdiu non videantur, & accedentes nimis ad Solem, etiam per auroram, & crepusculum, cùm remotiores aliae vi deantur, reddantur inconspicuae, dicanturque occidere; causa tum iam antè insinuata est, tum repetetur etiam posteriùs, ex ipsa affe ctione visus Ne proinde iam hac in re haereamus, & dicturi deinceps de Planetis, dicamus priùs de Stellis Fixis; constat imprimis non esse omneis Occasui, Ortuique Heliaco obnoxias; sed eas dumtaxat, quae vel sunt in Zodiaco, vel intercipiuntur heinc inde ad certam vsque à Zodiaco, semitave Solis distantiam. Nam Stella quidem singulae, etiam quae sunt circumpolares, & quae horizontem nunquam subeunt, diebus singulis & occidunt mane (hoc est ad ipsum Solis aduentum apparere desinunt) & oriuntur vesperi (hoc est, ad ipsum Solis receslum apparere denuò incipiunt) verùm, vt in nuimus, non solet iste Occasus, Ortusque He liacus haberi.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 676","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/676","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/676"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 677.5-8","label":"677.5 to 677.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}