{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 678","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 678","ref":"678","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/678","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/678","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/678.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Ratio autem est manifesta, quòd cùm motu suo feratur velociùs in or tum, quàm Sol, necesse sit ipsa Solem asse quatur, atque deserat. Quare & Solem orientalem assequitur, ac proinde in eius radios demersa, manè occidit; & deserit occidentalem, ac proinde vespere oritur, emergitve e radiis. Idem autem proportione contingit ipsi respectu Solis, quod dictum de Sole respectu aliorum. Nempe, quia Sol ab ipsa re lictus non in eodem loco moratur, sed pergit semper eandem viam; inde fit, vt Luna ad eundem locum regressa, post dies circiter vi ginti septem cum triente, progredi adhuc de beat duos circiter dies cum sextante, vt possi Solem assequi; ex quo facta est vulgaris di stinctio inter mensem Periodicum, & Syno dicum; illum viginti septem dierum ac trientis, quibus Luna ad idem punctum Zo diaci regreditur; istum dierum viginti no uem, ac semissis, quibus Luna ab vna cum Soli coniunctione redit ad aliam. Postremò, Ve nus & Mercurius exortus, occasusque ha bent tam matutinos, quàm vespertinos. Caus: est verò ipsorum motus, qui vt iam aliquoties est dictum, circa Solem peragitur, extráque nos fit, siue non complectitur Terram. Inde enim efficitur, vt cùm suo circa Solem motu velociores sint, quàm Sol suo motu in Ortum & dum vltra Solem mouentur, tendant ab Occasu in Ortum; dum infrà, ab Ortu in Occasum. Inde, inquam, efficitur, vt post quam vltra Solem transeuntes, ipsius radio superârunt, relinquant ipsum occidentalem, vespereque nobis appareant, ac tandiu progrediantur, quovsque infrà transituri, ipsi oc currant; ac vespere iterùm in eius radio subingrediantur. Efficitur rursùm, vt post quam infra Solem transeuntes, ex eius radiis emerserunt, illum orientalem relinquant. sicque manè nobis appareant, ac tandiu pergant, quovsque vltra Solem transituri, manè iterùm sub radios condantur. Ex quo pater esse quidem ipsis cum superioribus Planetis commune, vt aliquando manè oriantur, & vespere occidant; cum Luna, vt aliquande manè occidant, vespere oriantur; sed in eo tamen esse discrimen, quod post exortum matutinum, etiam manè occidant; secùs, ac superiores Planetae; & post exortum vesperti num, etiam vespere occidant, secùs ac contingit in Luna. Caeterùm, omnibus Planetis, vti & Stellis Fixis, id commune est, vt quò quisque est diametro, discove ampliore, & luce fortiore itemque quò rectiùs Soli orituro, aut iam occaso imminet; quò sphaera minùs obliqua","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 677.16","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/677.16"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 678-2","label":"678","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/678-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/678-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}