{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 681.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 681.1-3","ref":"681.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/681.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/681.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/681.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Et se lent quidem Diem priore modo acceptum artificialem dicere, posteriore naturalem; sec cùm vterque sit naturalis, quòd totus à natura sit: videri tamen potest prior naturalis potiùs dicendus, quòd artificiale nihil habeat iisdem semper, & vbique contineatur limitibus, ortu scilicet, & occasu; ac medio sempe inuariato, meridie scilicet discernatur: cùm tamen posterior hoc artificiale, arbitrariumve saltem admittat, quod apud Genteis aliqua ab Ortu Solis inchoetur, apud aliquas ab Occasu; apud istas à Meridie, apud illas à media nocte; apud alias ab initio Aurorae. Dico saltem; quoniam si fortè priori illi sua per Annum inaequalitas obiiciatur; non est pro fectò iste posterior suae inaequalitatis expers quae etiam, vt intelligatur, maiore quodam artificio est opus. Videlicet, cùm Sol dietim ad motum primi Mobilis reuoluatur, & tempus reuolutionis primi Mobilis id intelligatur, quod effluit, ex quo momento certum Aequatoris punctum Meridianum, v. c. per transiit, ad vsque momentum, quo circuitione peracta idem punctum rursus Meridianum pertranseat (accipitur autem punctum Aequatoris, qui vt maximus parallelorum commodissima est mensura temporis; accipitur & Meridianus, propter inuariatum ad omneis parallelos situm) Si Sol quidem, vbi Meridia num cum illo Aequatoris puncto pertransiit die insequente Meridianum cum ipso eodem puncto rursus pertransiret, tempus reuolutio nis Solis idem esset cum tempore reuolutionis primi Mobilis: at quia incedens Sol per Eclipticam, vno circiter gradu per ipsam, ac in Ortum quidem dietim promouetur; idec fit, vt puncto illo Aequatoris ad Meridianum redeunte, Sol non simul redeat, sed adhuc vno circiter gradu ab eo absit, tardiusque adeò ad illum perueniat; sicque & reuolutio Solis & Dies proinde, seu spatium viginti quatuor ho rarum constet non modò integra reuolutione primi Mobilis, sed particulâ etiam illa temporis, quae ad illum circiter gradum superandum exigitur; estque duorum minutorum plus minùs.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 680","label":"680","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/680","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/680"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 681.4-7","label":"681.4 to 681.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/681.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/681.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}