{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 696","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 696","ref":"696","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/696","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/696","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/696.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"rium ob nubeis; neque etiam, videre vt posset claro Caelo, futurum fuisse; excepturus nempe Solis radios, non more nostro, Te lescopio, sed simplici foraminulo dumtaxa traiectos; quippe ob angustias circelli, in quo Mercurij exilitas proportione contracta, prorsus euanuisset, vt etiam euanuisse testatus est aliis, quibus Caelum fuit alioquin serenum; veluti citato mox antè Moglingo. Quod commemoro, vt si qui deinceps obseruaturi Mercurium, Veneremve in Sole sint, meminerint, qua nos ratione fuerimus facti participes spe ctaculi aliis negati. Iam, cùm sit praesertim dicendum de Eclipsibus, quibus nobis Stellae siue Inerrantes, siue Errantes occultantur; illud imprimis perspicuum est; posse quidem Stellas Iner ranteis à Planetis omnibus occultari; at ipsa non posse neque se inuicem, neque Planetas occultare. Nempe in ipsis quoque Planeris, inferiores oportet sint, & subtercurrant superioribus, si qui sint illos occultaturi. Per spicuum rursùs non agi heic de occultatione Stellarum à Sole; quippe ea nihil est aliud quàm occasus Heliacus, de quo iam antè dictum est. Tametsi enim discrimen sit inter occultationem à Luce, & occultationem à corpore Solis, vt quando Solis globus direct inter visum nostrum, Stellamque intercipitur quo modo Stellae Inerrantes circiter decem solùm sunt tam paruae latitudinis, vt tegi à Solis corpore possint: quoque etiam mode omnes Stellae Errantes vltra Solem transeun tes tegi ab ipso possunt (vnde & ipsi aliquoties obseruauimus, siue obseruando ratioci nati sumus transiisse Mercurium vltra corpu Solis, quando visus citra non fuit, cùm de beret tamen esse illi corpore coniunctus, vt XXX. die Aprilis, anno MDCXXXII. die IV. Nouembris, anno MDCXXXIV ipso fine Octobris, anno MDCXXXVIII. Nihilominus tam possunt Stellae dici, Eclipsin à Sole pati, cùm radiis eius occultantur, quàm dicuntur pati à Luna, aliisve Stellis Errantibus, cùm non ipsarum corporibus, sed radiis dumtaxat teguntur. Itaque agitur heic solùm de occultatione, quâ tam Luna, quàm quae libet inferior Stella tegere superiorem potest Atque, vt de Luna primùm dicamus, cui propter situm infimum, motum celerem, discum insignem, familiare est, vt Stellas occultet; testatur Aristoteles vidisse se Lunam cùm foret διγότομος, occultare Martem, subeundo illum, parte obscurâ, & deserendo lucidâ. Debuit autem esse διγοτομία, seu Quadra prior, Lunae videlicet crescentis (siquidem, cùm Luna decrescit, subit Stellas parte lu cidâ, dimittit obscurâ) sed dolendum est Aristotelem non adscripsisse saltem tempus, quo id contigit, ac fuisse dicere contentum Aegy ptios, atque Babylonios similia multa obser uasse: Mirum enim dictu, quàm id contulisse motibus regendis tam Martis, quàm Lunae. Nobis contigit eundem Martem à Luna te ctum obseruare, cùm degeremus Parisiis, Luna non dimidia, sed plena. Annus fuit MDCXXXII. & dies VI.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 695.14-15","label":"695.14 to 695.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/695.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/695.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 697","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/697","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/697"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}