{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 716","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 716","ref":"716","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/716","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/716","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/716.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Et, Saluent te Augures Caeli qui contemplabantur Sidera, & supputabant menseis, vt ex eis annunciarent ventura tibi Ecce facti sunt quasi stipula; ignis combussit eos Non liberabunt animam suam de manu flamma &c. Tritus etiam ille Ieremiae locus: Iuxta vias gentium nolite discere, & à Signis Caeli nolite metuere, quae timent gentes; quia leges povulorum vanae sunt Quaeres, vt exinde ad ipsas Praesignifica tiones veniamus; quî admitti possit, quod ex Vitruuio relatum est, non fuisse Astrologian priùs in Graecia agnitam, quàm Berosus ipsa eò inuexerit; cùm & ista inuectio, factaque per Antipatrum, Achinapolumque progressit aetate Epicuri superior non sit, & sit adeò tri tum antiquiores illos Poëtas, Philosophos, aliosque authores meminisse saepiùs Astrolo giae, praedictionumque, quae ex Astris fiunt; ac Author libri de Astrologia, qui Luciane tribuitur enumeret Orpheum, Tiresiam, & alios, qui tradiderint Graecis Astrologiam Sed quod spectat quidem ad Orpheum, Tire siam, & alios, res merè fabulosa est, ex eáque opinione orta, quòd ij futura praedicerent, a speciatim Tiresias, de quo fabulae nemini non notae: Memorabiléque interim est, quoc idem Author, dum facit Aethiopas, ac Aegy ptios Authores Astrologiae primos; fatetur tamen Graecos à neutris de Astrologia quic quam audiisse; vt proinde nihil repugnet primam Graecorum Astrologiam fuisse à Chaldaeis profectam. Quod superest autem verum quidem est Astrologiae nomen fuisse antiquius in Graecia; sed illud nempe vsur pabatur pro ea, quam Plato nominauit sem per Astronomiam (vti & ferè vulgò fit, vt discernatur à Iudiciaria) non verò pro hac Di uinatrice, de qua vbique apud Platonem, Ari stotelem, caeterosque altum silentium: nisi fortè quod Aristoteles relatam dixit ad Astro logiam praesensionem illam Thaletis circa oliuarum prouentum; de qua tamen est po steriùs dicendum. Nam & quod alioquin Ari stoteles ait, v. c. Astrologicam experientiam tradere principia scientiae Astrologicae, Astronomiam intelligit; Experientiam scilicet vocat τ φαινομένων obseruationes, iuxta qua hypotheses, siue, vt illeic nominantur, De monstrationes excogitantur. Quomodo quo que adnotatum est antè, cùm Epicurus vocat αὐδραποδώδεις Ἀστρολόγων τεχνετείας, Seruili. Astrologorum machinamenta, & ματάαν ἄστρολε γίαν, inanem Astrologiam; id intelligi de inuri li, & scrupuloso nimis studio hypotheseon concinnandarum. Et quamuis Eudoxus non nihil antiquior, vtpote Platonis auditor, & ab Aristotele non semel laudatus, Chaldaicarum praedictionum, eas nempe damnans, meminerit, vt apud Ciceronem habetur; ideò tamen 2.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 715.9-11","label":"715.9 to 715.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/715.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/715.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 717","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/717"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}