{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 717","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 717","ref":"717","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/717","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/717.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"dediuis fecit, quòd in variis suis peregrinationibus pernosse potuerit Chaldaicam artem. Quanquam aliunde, quod Vitruuius ait, Berosum primum aperuisse in Graecia disciplinam Chaldaicam; non obstat, quin priùs potuerint vagari per Graeciam Viri alioquin ineruditi qui se Chaldaeos, artisve eorum peritos esse profitentes, praedicendi artem iactarent, & perinde circa hominum fortunas, euentaque pronunciarent, ac iam facit circumforaneum, vileque genus hominum, quos vulgò Bohe mos, Aegyptiosque vocant; vt proinde mirum non sit, si Plato, Aristoteles, magnique Viri caeteri illos prae despectu ne nominarint. quidem. Prae despectu, inquam, nam vide, vt Ci- loc. cit. cero quoque, cuius tempore Astrologia videbatur euasisse iam celebris, eam non modò monstra Chaldaeorum appellet; verùm etia vim maximam erroris, & delirationem incredibilem; adiiciens, non omnem errorem dicendun esse stultitiam. Deinde verum quoque est quidem legi apud Graecos Poëtas, Philosophos authoresque alios praedictiones varias ex Sideribus; sed eae tamen longè absunt ab arte Astrologica, quam Chaldaei professi sunt, quaeque iam habetur in vsu. Siquidem tales praedictiones nihil attinent euentus humanos de quorum praedictione Astrologi praesertin gloriantur; sed varias dumraxat affectiones aëris, mutationesque tempestatum, quas ill deducebant solùm vt iam innui, ex ortibus variis, occasibusque Siderum; vt constat e: Hippocrate, & ex Platone, qui speciatim id lib. de a de Hesiodo, aliisque scriptoribus refert; cùm aq. & lu. cap. 1. & eodem spectet, quod rem esse vtilem dicit. in Epinom non scientiae Militari minùs, quàm Agricul ib. 7. de kep. turae, atque Nauticae; nequaquam verò dedi cebant ex illa Thematum caelestium artificio sa constructione, quâ vtuntur Astrologi, non in aëris rebus minùs, quàm in humanis praedicendis Itaque exinde exstiterunt, non quae dicta sint Astrologicae Praedictiones, sed quae sim plici, ac celebri, vt est insinuatum, apud Graecos voce, nominatae sunt Ἐπσημανίαι, Pra significationes, seu simpliciter mavis, Significa tiones, quòd Sidera nempe provt orirentur aut occiderent, significarent, tum tempestates, quibus arandum, metendum, simile quie agendum foret; tum dies, quibus speraretur metuereturve pluuia, ventus, taléve quidpiam in aëre. Neque id verò apud Graecos modò, sed apud alias quoque nationes familiare fuit ac etiamnum est, vt qui ruri degunt, neque habent in promptu Kalendaria, aut literas nesciunt, signa quaedam obseruent, Stellasve notent, quae provt vespere, aut manè oriuntur vel occidunt; & provt propè, proculve sunt al Ortu, Occasúque Heliaco, indicent quibus temporibus per totam anni seriem operae quaeque sint peragendae. Sed nempe Graeci prae caeteris studiosi fuêre non adnotandi modò, sed etiam digerendi in Tabulas, tum quote quoque anni die Sidera orirentur, aut occidecent; tum quas aëris affectiones vtplurimùn significarent. Nescio autem an fortassis occasionem ceperint ab Aureo illo circulo, in Aegypto exstante, & à Cambyse demùm Inuitae properes anni spem credere terrae sublato, qui, vt apud Diodorum licet legere, Vbi indicatur milij satio mense Aprili, cùn crassitudine cubitali erat; ambitu verò cubi Sol est in Tauro, & Canicula Heliacè occidit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 716","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/716","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/716"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 718.1-4","label":"718.1 to 718.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/718.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/718.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}