{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 720.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 720.1-5","ref":"720.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Vt enim, dum causas odorum, quae in vnguentis sunt, reddimus, referimus illum odorem ad rosam, hunc ad Ielseminum, alium ad Arantium, & nullum specialem ac pleum, quod generalis supponitur, neque huius magis, quàm illius causa. Et dum expli camus, cur in viridario heic ista planta, nor illeic crescat; illa illeic, non verò heic; id tri buimus seminibus, quorum vnum heic, aliud illeic seuerimus; non verò aquae quâ irrigantur, vtpote quae causa solùm generalis, indif ferensque vtrique sit: Ita & circa illos effe ctus qui tribuuntur Sideribus, videtur esse philosophandum. Nam cùm Solis calor, v. g generalis sit; quare heic induratio, illeic liquefactio contingat, ad naturam luti, ac cerae referendum est. Et cur heic plantam, non ani mal; illeic animal non plantam producat hoc est referendum ad vim seminis, quod heic plantare, non animale; illeic animale, nor plantare est: quod idem pari modo est de cae teris rebus dicendum. Nam & quod, v. g. So vapores heic excitet, quibus similes non exci tat illeic; causa est iu humore, qui heic, non verò illeic suppetit; &, cur hoc anno, nor alio; quia hoc, non alio suppetit humor; & cur vapores malè sanos; quia humor mal sanus est. Heinc autem profectò intelligitur cùm sit praeter omnem rationem, vt dum plures alicuius effectus sunt causae, sine quibus omnibus concurrentibus sequuturus effectus non sit; arbitremur sufficere, vt earum vnica noscatur, quò de exsistentia effectus pronunciare liceat: Praeter rationem quoque esse, vt quia praeter Sidera, sunt etiam causae infe riores, quibus non concurrentibus effectunon fiant, pronuncietur de exsistentia effe ctuum huiuscemodi; nisi praeter notitiam Si derum, ipsae quoque causae inferiores cognoscantur. Atque id quidem, vt praeteream effectus esse aliquos, quorum cùm vel nulla, vel immanifesta dependentia sit à Sideribus necessaria verò ac manifesta sit ab inferiori bus causis; poscere rationem, vt ad ipsas potiùs quàm ad Sidera recurramus. Sic, cùm i Terrae visceribus sit ignis, aut materies ignea quae aquam calefacere, & conuertere in vaporem possit; cùm sit & aqua subterranea, qua calefieri, euaporarique potis sit: idcircò, cu fumi ex Terra procedant, etiam hyemis temporibus, qui & condensentur deinceps in nu beis, & concrescant in pluuiam; videtur pror sùs debere causa non ad Sidera, sed ad calorem potiùs subterraneum, subterraneamv causam referri.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 719.6-7","label":"719.6 to 719.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/719.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/719.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 720.6-7","label":"720.6 to 720.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}