{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 721.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 721.1-5","ref":"721.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/721.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/721.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/721.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quippe non satis ipsis fuit distinguere illa in Verna, Aestiua, Autumnalia Hyemalia; itemque in Borealia, eaque Imperantia, & Australia, eáque Obedientia: Ac rursus in Ascendentia, seu Recta, & Descen dentia, seu Tortuosa; in Cardinalia, Media (seu Fixa) & Communia: In Coniuncta, seu quae aliquo aspectu trino, quadrato, aut alic sese intuentur; Disiuncta, quae nullo, Antiscia; quae aequè à Cardinalibus punctis distant, &c. Sed & praetereà constituêre alia Ignea, putà Arietem, Leonem, Sagittarium alia Terrea, putà Taurum Virginem, Ca pricornum; alia Aërea, putà Geminos, Libram, Aquarium; alia Aquea, putà Can crum, Scorpium, & Pisceis. Heinc nempe sun quatuor Signorum decantatissimi Trigoni. Rursus fecêre alia humana, vt Geminos, Virginem; alia Ferina, vt Arietem, Taurum; alis Reptilia, vt Cancrum, Scorpionem. Item ali pulcram vocem habentia, vt Geminos; alis mediam, vt Leonem; alia nullam, vt Pisceis. Insuper alia Masculina, & Diurna; alia Foeminea, & Nocturna: & inasculinum quidem diurnumque Arietem: faemininum, noctur númque Taurum, & sic alternis procedendo. Ad haec, alia foecunda, vt Pisceis: alia sterilia vt Virginem; alia mediocria, vt Capricornum. Iterùm alia foelicium ingeniorum, vt Geminos; alia stupidorum, vt Taurum. Adde & distinctiones alias in Audientia, & Videntia; in Formosa, & Deformia; in Obesa, & Maci lenta; in Ruminantia, & Non-ruminantia; in Iracunda, & Salacia, &c. Quod si comparentur Signa cum Planetis, tum Primò, alia aliorum designantur Domicilia; Cancer enim fit Domus Lunae; Leo Solis; bina ordine circumstantia caeterorum ex ordine; Gemini putà & Virgo Mercurij, Taurus, & Libra Veneris; Aries & Scorpius Martis; Pisces, & Sagitta rius Iouis; Aquarius & Capricornus Saturni cùm & altera semper diurna, altera semper nocturna sit. Notandum verò Exsilia dici Planetis quibuslibet, opposita, domibus Signa, vt Capricornum Lunae; Aquarium Soli; Arie tem, & Scorpionem Mercurio, atque ita di caeteris. Secundò alia sunt aliorum Planetarum Exaltationes; nam Sol quidem exaltatur in Ariete, Luna in Tauro, Saturnus in Libra, lupiter in Cancro, Mars in Capricorno, Venus in Piscibus, Mercurius in Virgine. Nota & Deic ctiones, seu Casus vocari oppositum vnicuique Signum; Solis Libram, Lunae Scorpionem, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 720.6-7","label":"720.6 to 720.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/720.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 721.6-9","label":"721.6 to 721.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/721.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/721.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}