{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 724.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 724.5-8","ref":"724.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"XII (quae Malus Daemon) Domus Inimicorum carcerum, fidei seruorum, & maiorum ani malium. Ptaetereo autem, vt Prima, Quarta, Septima, Decima Domus dicantur vulgò Cardines, Anguli, Gracè κίντρα; & aliae quatuor Succedentes, Graecè ἐπαναροραὶ, & quatuor re siduae, Cadentes, Graecè ἀποκλίματα. Praetereo item primas treis, dici Quartam Septentrie nalem, hyemalem, senilem, phlegmaticam; treis sequenteis, Quartam Occidentalem, au Gassendi Physica. cumnalem virilem, melancholicam; trei alias, Quartam Meridionalem, aestiuam iuuenilem, cholericam; treis postremas, Quartam Orientalem, vernam, puerilem, sanguineam. Praetereo colores, quos Domibus tri buunt; Primae album, Secundae viridem, Ter tiae croceum, Quartae rubeum, & similia nunquam finienda. Haec porrò visum est delibare, quòd sint generalia quaedam fundamenta, ac veluti pri ma principia, quibus praedictiones Astrologicae innituntur. Non est verò quorsùm in ipsis refellendis tempus teratur; cùm satis videatur ea enumerasse, vt quàm sint non modè incerta, sed etiam futilia manifestum fiat. Ecquis enim statim non videat esse omnia mera figmenta, vtpote ex mero arbitrio, & sorte, ac nullâ, aut vanissimâ occasione excogitata? Certè vel hoc vnum videtur arguere, quòd si apud nostros Antoecos, Antipodasve degerimus, tora haec machinatio peruertenda penitus sit; iam enim prorsùs opposita iis, quae sunt allata, asserenda erunt. Et si ad Aequatorem, seu in medio Torridae Zonae con stiterimus; tum cùm aut vtraque, aut neu tra, aut mixtim omnia sint accipienda; nihil fieri potest confusius. Et, si sub Polis steteri mus; qualisnam, amabò, erit Astrologia, vbi nulla pars oriens, nulla occidens; vbi Fixarum, & Zodiaci idem semper status: vbi Saturnus intra triginta solùm annos semel orietur, aut occidet; & alij Planetae consimiliter pro suc quisque motu? Et, si in regionibus, quae sun nobis versus Aequatorem, & Antoecos, aut versus Polos intermediae, sedem constitueri mus: quanam ratione se haec tota Astrologia est habitura, quae vna ex parte ita paullatim immutabitur, vt futura contraria sit; ex alia paullatim ita euanescet, vt sit demùm futura nulla?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 724.1-4","label":"724.1 to 724.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 724.9-12","label":"724.9 to 724.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}