{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 724.9-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 724.9-12","ref":"724.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"An non necessarium heinc fit, vt sua vniuscuiusque loci specialis Astrologia sit, generalis nulla; vtque tametsi concedatur Chaldaeos, aut Aegyptios habuisse principia Astro logica certitudinis alicuius, ea tamen vsui in caeteris regionibus esse non possunt? Quomodo certè Babylonij, apud quos tanta Caeli clementia; quomodo Aegyptij, apud quos tam rarò pluit; obseruare ea potuerunt, ex quibus nobis traderent praecepta praedicendi pluuias, & totam hanc perturbationem, atque inconstantiam regionum nostrarum? Sed nempe illa non obseruârunt, cùm & constet non posse obseruari eorum, quae attigimus, vel minimam partem: Ecquis enim est, qui in Caelum intendens, tametsi esse apud nos concedat quatuor vulgaria Elementa, in Caelo nihilominus deprehendat duodecimam partem igneam, cum duabus circumstantibus, alterâ aqueâ, alteri terreâ? Vide, an habere cerebrum oporteat, & simile quidpiam obseruabile credere? Nisi verò aliunde persuaderi potest, Arietem esse Igneum, sub quo tantae pluuiae; Cancrum verò aqueum, sub quo tanti aestus? Cùm verò humana sit imaginatio, quae Signa aliqua humana, aliqua ferina distinxit, proptereane discernitur, seu illorum mitior, seu horum immanior natura? Et, cùm aliqua fecerit sterilia vt Virginem; aliqua foecunda, vt Pisceis atque ita de caeteris; ideóne internoscitur quid ea conferant ad sterilitatem, foecundita tem, aliâque id genus? Neque dicant Figura illas non esse nisi ex effectibus obseruatis ex cogitatas: hac enim de re posteâ. Quaero in terea cur Aries diurnus, Taurus verò noctur nus sit? An quia Taurus deprehenditur crebriùs vel diutiùs morari sub Terra, quàm Aries? Sed & quorsùm ille masculinus, his verò foemininus est? An non, si cuique masculino Signo copulandum foemineum erat, de bebat Quis Arietem sequi, aut saltem non Taurus, sed Vacca inscribi; cùm & alioquin Tauro vis maior, & mascula magis, quàn Arieti insit? Quid de Signorum destinatione in domos Planetarum dicam? Quasi verò Pla netae omnes Signa omnia non praetercurrant & Apogeia, stationesque habere vbique non valeant? Quasi Sol, & Luna minoris sint iuris, & minùs mereantur de Republica Aetherea quàm Planetae caeteri, vt ipsis singula Palatia, caeteris bina concessa sint?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 724.5-8","label":"724.5 to 724.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 724.13-16","label":"724.13 to 724.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/724.13"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}