{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 725.5-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 725.5-9","ref":"725.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Scilicet, quia Mars rubeus est, idcircò exurit? Saturnus, quiubpallidus, idcircò valdè frigefacit? ô consequutionem praeclaram, si carbunculus vre ret, calx refrigeraret tangentem! Quasi verò omnia, quae rubescunt, necessariò sint ignea; quae pallescunt, vel potiùs, quae candida sunt, niuea? Cur autem illos Martis ardores nor experimur per hyemem, ac praesertim doneAcronychus est? Cur non per aestatem Sa turni rigores? An congruis mage tempotibus tales probari effectus possent? An dice re valent quomodo agnoscant gradum caloris aliquem defluere à Marte, non verò à Sole gradum aliquem frigoris esse à Saturno, nor ab alia causa? Sed demus Martem calidum, & Saturnum frigidum esse; an illi propterea censendi tantoperè malefici, vt nemo nasca tur, quem non illicò venenatis sagittis perant Cur non censeatur potiùs Mars suo nos calore fouere? Cur non Saturnus exaestuanteis surecreare frigore; idem proportione de Ioue ac Venere dicerem; nisi magis ferendum foret, quòd Stellas beneficas faciunt: Vtinanm dumtaxat teneretur modus. Nam quod volun singula quaeque contingentia bona ab illis decerni; nescio an possit aliquid fabulosiu excogitari. Mirabile verò prae caeteris est quòd incognitam horum Planerarum benefi centiam extollentes, in Solem ipsum cuiu sunt adeò perspecta beneficia, non vereantur esse ingrati, quem nolunt perinde, ac illos agnoscere benefactorem. Quid verò, inquit Macrobius, fulgorem Iouis humano generi pro sperum, & salutarem; contrà Martis rutilum & terribilem Terris vocauit; alterum tractum est ex Stellarum colore, nam fulget Iouis, rutilat Martis, alterum ex tractatu eorum, qui de his Stellis ad hominum vitam manare volunt aduersa, vel prospera. Nam plerumque de Mar tis Stella terribila, de Iouis salutaria euenire definiunt. Causam si quis fortè altiùs quaerat, vnde diuinis maleuolentia, vt Stella malefica esse dicatur, sicut de Martis & Saturni Stellis existi matur, aut cur notabilior benignitas Iouis & Veneris inter Genethliacos habeatur; cùm sit diuinorum vna natura in mediam proferam ra tionem apud vnum omninò quod sciam lectam. Nam Ptolemaeus in libris tribus, quos de Harmonia composuit, patefecit causam, quam breuite explicabo, Certi inquit, sunt numeri, per quos inter omnia, quae sibi conueniunt, iunguntur, aptantur, fit iugabilis competentia, nec quic quam potest alteri nisi per hos numeros conuenre.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 725.1-4","label":"725.1 to 725.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 725.10-13","label":"725.10 to 725.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/725.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}