{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 727-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 727-2","ref":"727-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"CAPVT III. De Vanitate Astrologorum circa specialia Placita ad mutatione. Aëris attinentia. EQVITVR iam dicamus de iis, quae ad Praedictiones attinent circa Aëris mutationes. Ea sunt penè infinita; vt capit: Putem summa attingamus; ali qua tradunt vniuersè de constitutione Aëris per totum Annum; aliqua de constitutione per Anni Quadranteis, siue Tempestates; aliqua de constitutione per Dies Anni singulos, Et ad praedictionem quidem generalis per totum Annum constitutionis, erigunt aut quatuor aut octo, aut duodecim quoque Figuras caelesteis; quatuor scilicet ad quatuor momenta, quibus Sol in Arietem, Cancrum, Libram Capricornum ingreditur; quatuor ad Noui lunium, Pleniluniumve, quod proximè vnum quemque horum ingressum praecedit; & qua tuor ad Nouilunium, Pleniluniúmve, quod proximè consequitur: Ac tum, notatis singu lorum Planetarum locis, tam in Figura, Do mibusve, quàm in Zodiaco, aut Signis; colli gunt omneis omnium Planetarum Fortitudi nes, omneis omnium Debilitates; & acceptis iis, quorum plures Fortitudines, quàm Debilitates sunt, ad illum attendunt, qui omnium reperitur fortissimus, seu cuius sunt plura Fortitudinis testimonia, ipsumque Anni Dominum statuunt; alio in socium adhibito, qui plurima post ipsum habet.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 727","label":"727","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/727"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 728.1-4","label":"728.1 to 728.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/728.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/728.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}