{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 731.11-13","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 731.11-13","ref":"731.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.11.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Sic neque est quo que iniurium diuinae Sapientiae, quae asseritur nihil fecisse frustrà, & causas habuisse, etiam respectu hominum, quare Sidera conderet; sed iniuria est potiùs transferre in Deum ridiculos fineis, quos sibi homuncio proposue rit; ac ipsum illorum notitiam sic praesumere, vt si ab eo in Diuinae Sapientiae arcana pene tratum foret. Quare &, non negatur quidem quin Deus aliquas virtutes Sideribus tribuerit; sed quaestio est, an Astrologi perspectas illas habeant; & quas se habere perspectas praesumunt, eae sint, quas Deus, aut Sideribus, aut aliis rebus attribuit. Non negatur etiam quin Deus tribuerit hominibus sagacitatem ad coniectandum, prospiciendumque quid vtile sibi, quid noxium exstiturum sit; Sed negatur eam esse aliam à praecipua prudentiae parte; ac eam debere intelligi, qua non sit alia ab Astrologia. Quasi dum haerent ambigui de rei cuiuspiam euentu non ipsae res spectandae sint, sed adeundi solùm Astrologorum libri? Aut quasi ipsi Astrologi dum serendae sunt v.c. fruges, ex quarum prouentu aut copiam sperent, aut inopiam me tuant, non consulant potiùs (si sapuerint quidem) agricolas ipsos, quam suos illos Aliman soras; & rusticanam sagacitatem Astrologiae suae non praehabeant. Et delirum quidem est serenitatem, pluuiam, abundantiam, penuriam, caeterâque id genus effecta ad casum referre; quasi aut nullam per se causam habeant peant, aut ex diuinae Prouidentiae dispositione non contingant; at dicere ipsa euenire casi respectu ignorantiae, praedictionisque hominum, & Astrologorum praesertim, delirum profectò non est; cùm id nihil sit aliud, quàm dicere causas ipsorum esse incompertas, vi & connexionem, quam cum ipsis habent; ac idcircò vnde, aut quando euentura sint, praenosci non posse; & fortuitò dici ab homnibus euentura esse, aut non euentura, cùm tam ve ritas eum lateat, qui euentura dixerit, quàm illum qui non euentura: neque, postquàm tempore praescripto euenerint, aut non euenerint, possit alteruter gloriari, quasi ex qua dam germana scientia, potiusquam casu conjecerit; indeque efficiatur, vt ille cuius prae dictionem euentus probauerit, dici quidem felicior, at non propterea peritior debeat Dixi praesertim Astrologorum; quoniam Nau tae quidem & Agricolae, Pastores, aliique, e pallore, aut rubore Lunae; ex Halone, au Iride; aliisque id genus rebus, coniicere possunt probabiliter, quidnam illo die postridié ve sit euenturum, ob familiarem talium re rum cum talibus causis, aut effectibus connexionem; at Astrologi, qui gloriantur se praedicere non modò in dies, & menseis, sed etiam in annos, annorumque centurias; tale nihil sanè praedicere possunt, ob connexionem si milem non familiarem neque compertam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 731.6-10","label":"731.6 to 731.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 732","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/732"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}