{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 731.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 731.6-10","ref":"731.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"An-non agnoscis illos fuisse pari ratione causaturos, si praedixissent oppositum, & secùs nihilominùs quàm praedixissent, contigisset? Quamobrem, est quidem Artificum culpa, quòd tanta sin credulitate, exosculenturque adeò reuerenter Artis placita; sed interim tamen Artis culpa est, quae nihil sit aliud, quàm Aphorismorum, seu placitorum congeries, à fortunae lusu, seu alea nihil distans. Sapienter porrò aliund faciunt, qui Sidera adimunt fatis, Prouiden tiaeque Dei subiiciunt, (qui subiiciunt, inquam, siquidem non omnes pietate consimili sunt) at cùm proptereà excusationem vanissimae De vanitate Arti praetexunt, nescio an satis sapienter fa Astrologorii ciant. Videlicet perinde faciunt, vt si cert circa mutaessent aliquem effectum fuisse haud dubic tiones aëris. euenturum, vt praedixerant; nisi Deus speciali quadam prouidentia eum auertisset; quas praestet peruerti à Deo generalem ordinem rerum, quàm illa ipsorum nugamenta esse fallacia; & quasi Ars comprobari possit ipso solo successu vera, inducere praestet miraculi speciem, quàm non excusare successus defectum. Vt praeteream, si id effugium valere quicquam censueris; nullum denique fore somnium, quod ex se non verissimum ac certissimum defendere liceat. Ad modestiam quoque accedunt, qui Artem non ampliùs quàm coniecturalem concedunt; at nimiùm lanè arrogant, dum paris iuris cum Medicina, Artibusque aliis faciunt. Nam in istis quidem prudentia, industria, laborque humanus it agit partes, vt propositus, optatusque euentus consequatur vt plurimùm; & dum consequi tur, causa sit non immanifesta; verùm in Astrologia casus vtramque paginam facit; & euentus nunquam, aut rarò contingit; ac dum contingit, causa ex Caelo immanifesta est pentus; nemoque non aliam faciliùs, quàm Astrologus monstrare est potis; sicque Astrologia non tam vera Ars, quàm mera alea, siue hariolatio videtur habenda. Neque verò hoc dicere, est proptereà ipsis iniurium Sideribus, quibus id, quicquid habent virium, non negatur competere, sed iniuria est id affingere, quod in ipsa non quadrat; velleque vt faciant si quid humana vanitas somniat, quod fieri ab ipsis probari non possit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 731.1-5","label":"731.1 to 731.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 731.11-13","label":"731.11 to 731.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/731.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}