{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 733.5-2-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 733.5-2-7","ref":"733.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733.5-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Seneque rerum humanarum curam vllam gerant, neque quicquam cum iis commercij habeant; verum per se motus ex necessitate circumagantur Alij dicunt Astrologiam non mendacem quidem, at inutilem esse, non enim mutari vaticinio quaecumque decreta fatis instant. At ego sanè vtrisque respondere possum stellas in Caelo, suo quidem motu volui; caeterùm obiter eiu motiis effectum ad nos peruenire. An vis currentis equi, auium & hominum motu lapides subsilire, stipulasque moueri ventis cursu concitatis, caeterum vertigine Siderum nihil alius effici? Tum ab igni exiguo calor ad nos perma nat, neque nostra tamen causa quicquam igni vrit, neque illi curae est noster aestus. Ab Astris autem ad nos nihil defluit? At sanè fieri non potest, vt per Astrologiam ex malis bona facia nus, neque earum rerum, quae ab illis ad nos demanant quidquam mutemus. Sed hanc vtilitatem Ars affert vtentibus. Bona multò ante delectant eos, qui ventura praescierunt; quae verò non impendentibus accidunt facilè accipiuntur; neque enim in illos irruunt; sed quae cogita ta sunt, & exspectata leuia, mitiâque videntur Haec mea est de Astrologia sententia. HanctenuLucianus","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 733.1-2-4","label":"733.1 to 733.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 733","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/733"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}