{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 735.1-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 735.1-2","ref":"735.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/735.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/735.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/735.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quod idem dicendum de Planetarum vi, quos vel Sol, vel Luna suo corpore tegit. Si denique vellent huiusmodi radios ita excipi in tenello infantulo, vt pro ipsius complexione accepta à parentibus, fata varia, ac adeo saepe plan contraria definirent; esset quamobrem ferrent applausum; sic enim eadem pluuia cadens in varia semina, varias pro cuiusque conditio ne plantas producit: At velle Planetas om nia facere, & tam foetum morbidum, quàn bene sanum, si tempore eodem, ac in eadem vrbe edantur in lucem, parem pati destinatio nem; éstnę quod ferre quispiam possit? Neque est verò quod putes illos posse hoc loco ali quid distinguendo concedere; nam si Plane tarum influxum generalem solùm esse dice rent, si vel minimum complexioni corpuscul tribuerent, actum prorsus de Arte foret. Siquidem praesumpta eius certitudo à Sideribus ita pendet, vt nulla foret penitus, si attenden da esset complexio, tanquam causa specialis ac determinans, quae vt plurimùm non cog noscitur, quaeque varietatem subit infinitam Et vides certè, vt Astrologi duo duntaxat postulent, nempe Tempus natiuitatis, & Poli altitudinem, siue latitudinem loci; quippe ex solis hisce datis praedicere se fata pollicentur Ac fortè quidem concedi posset, quo tempore quis nascitur, idem ipsi euenire exeunti è lo co, in quo fouebatur speciali calore, in aëren frigidum, aut genere alio caloris affectum, quod euenit ferro candenti, dum è fornac educitur, & in aquam praecipitatur: Verùm 8 vbi concessum fuerit valere quidpiam aërem etiam affectum Caeli radiis ad immutandum eius temperiem, praestandumque vt viuere aut breuiùs, aut diuturniùs possit; nihil tamen est insomnio similius, imò quouis insomnic vanius, quàm propterea determinari, quan diu praecisè victurus sit, cùm provt deinceps curatur, citiùs, tardiusve mors appetat; aut quos prosperae aduersaeve fortunae consequuturus casus sit; cùm illi ex eiusmodi occasionibus pendeant, quae nullam cum ea conditic ne nascendi cognationem habent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 734.10-11","label":"734.10 to 734.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/734.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/734.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 735.3-7","label":"735.3 to 735.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/735.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/735.3"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}