{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 737.5-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 737.5-9","ref":"737.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Haec videtur omninò recens, fundamentumque habere in ec quod Cardanus ait, Sapientis esse non solùm ex Genitura cuentum, sed etiam eueritia ex Genituram iudicare. Nimirùm, vt ex Genesi, per directiones, per transitus, per profectiones annuas, colligunt quibus temporibus aliqua nato accidant; ita ex temporibus, quibus ali qua acciderunt, colligi volunt Genesin: sec haec reciicienda mox erunt. Nota intere: Astrologos, non posse hac methodo vti, quan do exhibetur natiuitas recens, neque adhuc insignia quaedam accidentia sunt consequuta Nota & vitium consequutionis, ex eo quoc id ipsum quod controuertitur, supponunt; posse nimirum ex genesi colligi, quibus temporibus praecipua per vitam accidentia sim euentura. Methodos alias, vt Messahalae, aliorumque pridem explosas praetereo. Gassendi Physica Iam Natiuitatis habito momento constitutôque Themate, ac distributis in Domo Planetis, cum Sorte, seu Parte fortunae, cùm que Capite & Cauda Draconis; & interdum quoque cum vna aut altera ex insignioribus stellis Fixis: methodum tradunt inuestigandi, quibus vitae temporibus accidentia quaeque euentura significentur. Ea verò est multiplex quidem, sed potissimum quadruplex; Directio, Reuolutio Profectio annua, & Transitus. Imprimis verò Directio versatur inter duo Zodiaci puncta in natalitio Themate accepta, quorum vnum Significator, alteru Promissor vocatur: seu ea sint Planetae, seu Planetarum radij, vel Aspectus, seu Domo rum cuspides. Siquidem volunt Significatorem quasi mobilem, sensim progredi ad Promissorem immotum (aliqui vocant Promissorem, quem nos heic Significatorem, & contrà sed perinde est) adeò vt, cùm Significator Promissorem attigerit, tum effectus quasi promissus, & significatus adueniat. Quia verò progressum numerare solent non in Zodiaco, sed in Aequatore, ad quem ea loca per circulos declinationum referuntur; heinc efficitur, vt Dirigere, nihil aliud sit, quàm inquirere arcum Aequatoris, qui inter Significatorem & Promissorem interiacet. Et quia progressum fieri volunt quolibet anno, vnius gradus; quolibet mense, quinque minutorum; quolibet die, decem secundorum; inde arcus ille facilè designat, quónam tempore à natiuitate quaesitus e ffectus contingat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 737.1-4","label":"737.1 to 737.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 737.10-13","label":"737.10 to 737.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/737.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}