{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 741.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 741.6-9","ref":"741.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Docet nimirum id praestigiarum, atque offuciarum genus commento esse homines aeruscatores, & cibum, quaestumque ex mendacijs captantes; atque eos, quoniam viderent terrena quadam inter homines sita, cae lestium rerum sensu, atque ductu moueri, quale est quod Oceanus quasi Lunae comes cum ea simul senescit, adolescitque, heinc videlice sibi argumentum ad persuadendum parauisse vt crederemus omnia rerum humanarum C De vanitate astrologorum parua & maxima, tanquam Stellis, atqu ciroa Eua Sideribus euincta duci, & regi. Quid m siones. rum autem, si qui primi lucrum ex diuinatione quaesiêre, adscripserint Caelo suam Ar tem; cùm nullum velamen apud animas caelestium inaneis obtendatur speciosius, vt ex supradictis intelligitur? Non repeto verò argumenta varia, ob quae Chaldaeorum obseruationes exquisitae esse non potuerint, & tota illa placitorum, seu insomniorum potiùs farrago perperam adscripta Sideribus, potiusquam cerebrosis hominibus fuerit, hoc solùm attingo, ex quo ista Ars apud Graecos innotuit, vtcumque vulgus Atheniensium statuam Beroso posuerit, auidum quippe auricularum (vti etiam nunc è vulgo non-nemo) ipsos ta men Philosophos eam mirificè contempsisse; nisi fortassis lubeat Stoicos excipere, qui som nia quaeque vera putârunt. Et ne obiiciant quod facere solent, Artem non nisi ab impe ritis Astrologiae fuisse derisam, hunc ex Cice tone locum profero: Eudoxus Platonis audi- 2. de diuin. tor in Astrologia, iudicio doctissimorum homi num facile princeps, sic opinatur, id, quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione, & in notatione cuiusque vitae ex natali die, minimè ess. credendum. Nominat etiam Panaetius, qui vnus è Stoicis Astrologorum Praedicta reiecit, Archelaum, & Cassandrum, summos Astrologos illiu aetatis, qua erat ipse, cùm in caeteris Astrologiae vartibus excellerent, hoc praedictionis genere novsos. Scylax Halicarnasseus familiaris Panaeti, excellens in Astrologia, idemque in regenda suciuitate princeps totum hoc Chaidaicum praedicendi genus repudiauit. Vides hoc loco citari viros Astrologiae non imperitos. Et sanè non alij magis, quàm periti Caelestium, repudiare posse hanc artem videntur; quòd quae caeteri venerantur, vt inuisa mysteria, ipsi deprehendant futilia commenta. Vnde & permirum, si quispiam ex iis qui Caelum ipsi suspiciunt, & non calculos solùm versant, Artem in pretio habeant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 741.1-5","label":"741.1 to 741.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 741.10-12","label":"741.10 to 741.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}