{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 742","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 742","ref":"742","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/742","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/742","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/742.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Et quidam eorum edidit librum de Iudicijs Astrorum, referens eum ad Ptolemaeum authorem libri Alma gesti; diciturque, quòd ille, qui edidit librum Iudiciorum, ipse edidit librum Almagesti; nesci turque veritas huius rei; sed ille qui edidit li brum Iudiciorum, narrauit in libro suo naturas Planetarum, & eorum causas, & Lucas Gauri cus in literis ante Almagestum ad Domini cum Pallauienum, Nunquid verò Apoteles. matum quatuor libros centumque aphorismo quoque conscripserit, affirmare non ausim. Macro bius itidem cùm requirens cur + & prosperi, R & & aduersi, causam quidem de ducit ex Ptolemaeo, qui fuit Harmonicorun auctor: nullatenus autem meminit Quadripartiti operis, siue librorum de Iudiciis, prov res pendet ex numeris, cuius mentionem fecisset si exstitisset aut creditum fuisset eius dem Ptolemaei opus. Vtcumque sit tamen, & vt concedamus praeclarum illum Ptolemaeum authorem esse Quadripartiti; vt largiamur praeterea illum seriò conscripsisse eanm Artem, potiusquam placita aliorum exercend ingenij causâ redegisse in ordinem: An debe nobis proptereà vnius Viri authoritas irrationalem Artem suadere? Irrationalem, inquam quia vel plerumque nulla Aphorismotum, siue Decretorum ratio redditur; vel si interdum redditur, nihil minùs dici meretur, quàr ratio; vt illa v. c. est, quam de Signis tum ma sculinis, tum foemininis subiicit. Ac si ipse quidem testaretur se comprobasse omnia, quae profert, posset nos viri grauitas mouere; sed nempe solùm congerit accepta per manus al antiquis vsque Chaldaeis, & Aegyptiis, mult: admittens, multa reiiciens, (vt circa Finium negotium) quae nullâ ratione, nullâ experienti: communit. Heinc nihil mirum, si sequuti deincep Astrologi ipsum vndequaque non probauerint quoniam ratione deficiente, existimauit vnus quisque se paris esse cum illo iuris ad abigen dum, vel intrudendum quicquid animo colli bitum fuit. Quare & Cardanus non illepidus, cùm vt Astrologiam Ptolemaei vindicet, Turbam nebulonum innumerabilem damnat, qui inquit, artem foedârunt, ac conspurcarunt; vt ne quidem vestigium illius superfuerit. Tot enim Albumazares, Abenrageles, Alcabitzios, Albu batres, Zaheles, Messahalacos, Bethenes, Firmicos, Bonatos, Boni genij! Quid iam superest aut reliquum est à tot impostoribus, à tot nugis Non Cardanus inquam, illepidus; quasi ver Astrologia illa Ptolemaei non fuisset desumpta ex Authoribus consimilibus? Quasi ips quoque Cardanus tam multa infarciens, qua apud Ptolemaeum non exstant, non pari venia nomenclaturâ? Quasi addere proinde non liceat, tot Cardanos, Schoneros, Gauricos, lun ctinos, Leouitios, Ranzouios, Pezeuios, Ori ganos, & id genus alios? Quasi quisquis arti ficum caeteros Impostores vocat, non ipse Impostor appelletur à caeteris?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 741.10-12","label":"741.10 to 741.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/741.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 743.1-5","label":"743.1 to 743.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/743.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/743.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}