{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 747","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 747","ref":"747","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"vix breuem Ephemeram sensi, praeter morbos, quos illi enumeraueram. Vitae demum non longos terminos ponit; sentio tamen Patrui & Auunculorum in me vires, quis credat! ex his sex etiam num incolumes quinque saeculorum annos implent. Cùm de coniugio haec habet Si natus trigesimi primi anni tempus absque coniugio praeterierit, vix vnquam nuber & alibi, Signum Domus septimae, quae es coniugij neque foemininum, neque foecundum est; deinde Mars Dominus septimae est peregrinus in loco sterili & duodecima Domo; tertiò, Saturnus coniugij praecipuus hostis inter Planetas cuspidem septimam occu pat, damnatus in Ariete & oppositus Horo scopo, quae constitutio vel nati animum auertet à matrimonio, vel ne contrahatur impedimenta & infortunia varia concitabit; quartò, ambo Planetae foeminini, Luna & Venus, quos in virorum coniugiis praecipus spectandos esse volunt Astrologi, hîc etiam orauè afficiuntur; Luna quidem obsessa op positione Martis Domini septimae ex duode cima, & coniunctione Saturni damnati in cuspide septima; at Venus peregrinatione & combustione, neutraque dignitatem sortitur in septima, imò Venus interdiu spectanda, vt volunt pro vxore, est inimica se primae ob Signum Arietis exilium Veneris; cùm igitur sic se habeant supradicta, coniu gium ab Astris denegari dicendum est. Subdit","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 746","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/746"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747.1-4","label":"747.1 to 747.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}