{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 747.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 747.1-4","ref":"747.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"non multò pòst, Si natus vi propriae libertati vxorem duxerit, vxor illa vel erit deformi vel conditionis infimae, vel sordidorum, prauorumque morum, superba, arrogans, malitiosa, ac nato inimica, quòd Saturnus sit oppositus Horoscopo, Mars autem in duodecima; multaque mala, lites, iurgia, anim tristitias, zelotypiamque ipsius mulieris cau sa patietur inuitus, nec talia effugere erit in eius potestate, sed dumtaxat ferre patienter, etsi à coniuge semper abhorreat ob Sa turnum prauè affectum in cuspide septima; amabo, Gassende mi, tam foedo omine deterri ritus an esse mihi pronubus ac parananymphus voluisses? quis non amens coniugales taedas execratus non esset? & nupsi tamen reclamant Caelo ac Morino, quo euentu? vix de Coniug cogitaui cùm ea mihi obtigit, qualem & optare sapientissimus, & obtinere foelicissimus potuisset: forsan inclamasset etiam Poëta, foemina nulla bona est, at mihi nescio quo fato res mali facta bona est; adeò concordem ducimus vi tam, vt etiam nobis aliquando conueniat vetus illud Epitaphium, vixerunt simul annos XXX sine iurgio & querela. Cùm de liberis, haec refert, Siuc natus nupserit siue non, ge nesis haec aut nullos, aut saltem perpaucos liberos pollicetur, primò enim Si gnum quintae Domus, quae est liberorum sterile est, atque Saturnus eius Dominus na turâ suâ sterilis deprimitur in Ariete, Signo minimè foecundo; Mars autem Dominus Sa turni & septimae etiam naturâ suâ sterilis peregrinatur in Signo quoque sterili; haec verò nullos, aut saltem perpaucos ex matri monio liberos praesagiunt. Minaris sterile Thalamos ac domesticam solitudinem, Morine, & tamen annus coniugij sine Lucina nullus pen hactenus fuit; mihi ab haerede nullo metum fa cis, & tamen liberi supersunt plures quan necesse olim fuerit in Prouincia ad excusationem Tutelae; sed hoc mitius fero, quam quae addidum concubina torum foedas, implesque spuris. Domum? Apage Sideritum Sycophantem, haec enim familiarum carcinomata odi, atque exe cror, nec odium aliquando fauentibus Superi ponam. Varijs in locis Stellas praeire monet ac Clericatus apicem, & Claustrorum septa, & tamen Leuiticas infulas reueritus semper, nunquam ambiui; de Monachatu verò & cucull.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747.5-7","label":"747.5 to 747.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}