{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 747.1-2-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 747.1-2-4","ref":"747.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"praeclarus ille Morinus de ea post diuturnum sollicitum, affectatum examen pronunciauit securè atque impudenter, non priuatim, non semel, sed publicis scriptis, idque bis aut ter fore vt grauissimè aegrotarem, mo reterque ad finem Iulij, Augustive initium anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi, cùm ego tamen neque illo tempore, neque diu ante, neque etiam pòst vel minimun Gassendi Physica. quidquam vllius morbi senserim, imò ea lanitate fuerim, qua esse constantior perfectiorque non possit. Ipso quippe ineunte anno ita conualui vt etiam die quinta Fe bruarij potuerim non parua ex parte arduum montem conscendere, qui est Toloni ad Boream, vt Inanis experimentum (cuius su periùs meminimus) ope Hydrargiri aliquot cum Amicis ageremus, hoc est praeter Neuraeum, Bernerium & Capellam Luillerium, Blondello eximio Regis Ingeniario, Desno sio Valesij Principis Eleemosynario, duobus insuper Blondelli fratribus rerum bonarum perquàm studiosis, ac Poteria meo, &c. Ean porrò ad Vrbem euocarat me Princeps opti mus vt clementiore Diniensi fruerer Caelo, quod expertus sum ita benignum vt illeic Deo propitio, ne vllum, inquam, morbi symptoma, morbive vmbram senserim quin penè omneis reliquias deposuerim toto nempe reliquo anno, speciatim totis Iulio & Augusto praeclarè valui, quo tempore in me Astra malignitatem maximam ex qua deberet mea mors consequi, effusura praesagierat. Hoc praeconceperat enim fa cturum vtramque suae Astrologiae paginam; hoc erat Trophaeum quod erigere suae Astro logiae destinarat, confisus se foelicitate superaturum longè illos, qui & loannis Pici & Sixti ab Heminga osorum Astrologiae fata praedixissent; futurum enim vt gloriari pos set se fata mea praedixisse solemniùs; habere se plureis & clariores tam praedictionis quàm euentus testeis; inserere se rem in Opus il lustrius, Gallicam nempe suam Astrologiam, in qua facti memoria cum claritate & gloria sui nominis perennaret; verùm Deo fauente, tanta spe fuit delusus, sperata que gloria in infamiam versa.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747-2","label":"747","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747.5-2-7","label":"747.5 to 747.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}