{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 747.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 747.5-7","ref":"747.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"vel cogitasse me aliquando non memini. Sororun mihi odia comminatur, quamuis domesticae cha ritati ne gutta vnquam fellis inspersa sit. Pa rentum haereditatem aditurum me aegrè pro muntiat, ex qua tamen mihi nihil vi, nihil lite decerptum est. Cantoribus, Pictoribus Poëtis addictum me fore dicit; ego Viros indu strios vt non odi, ita Morinos ac Moriones plus aequo non diligo. Ab Alchymistis imminere grande fortunis meis periculum putat; mihi verò stat animus cum Ciniflonibus aeris nec temporis quicquam perdere. Quadragesi mum annum exitialem fore admonet, qui aegri tudinis & timoris vacuus fuit. Demum vt im prospera foelicibus condiat, ex directione med Caeli ad Solem, mihi in sinum congerit honorum opumque cumulos; verùm qui ad credulitaten nimis non flector, pollicitationibus non addu car, & qui altum fecit silentium de Magi stratu, quem adeptus sum anno 1640. & di Coniuge quam nactus sum 1646. meliora vi dere haud potuit. Magnatum beneuolentian vt sperem admonet; ego Virorum Principum fauorem penè non minus quàm odia pertimesco Familiam mihi amplam ac splendidam spondet; ego quod honestae necessitati superfluit nec expeto, nec expecto. Quaeres modò, Gassende mi quo in Musaei loco deliri ante silicernium homini gerras reponam? planè non longè à tuis lucubra tionibus; nimirum vt Nepates in vtroque vi deant cui reuerentiam, cui sibilos debeant C à talibus nugis auertantur Horatiani illius me mores:","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747.1-4","label":"747.1 to 747.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 747-2","label":"747","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/747-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}