{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 83.14-17","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 83.14-17","ref":"83.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.14.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"in quibus est sita Animae natura Quòd si nosse praetereà velis, cuius sit veluti coloris, texturae, substantiae, exspecta quovsque oculos habueris, perspicillaque ad hoc comparata. Addo verò, cùm Demonstratio, ex Cicerone, sit, quae ex rebus perceptis, ad id. quod non percipiebatur, adducit; dici posse Animam etiam qualis sit demonstrari, ac pro inde sciri, quatenùs non priùs percipientes qualis esset, ex perceptis variis illius functionibus, ad qualitatum, proprietatumve eius notitiam perducimur. Scilicet alioquin parum est morandum, quòd illa demonstratio per quam Aristoteles vult nos scire, procedere debet ex principiis primis, immediatis, per se, de omni, &c. siquidem talem demonstra tionem proferre hactenus nullam licuit: & Plato aliunde nullam esse scientiam definitione perfectiorem contendit: vt cùm scire dicimur esse Solem omnium Siderum splendidisimum. Quin-etiam Sectatores, & Interpretes Aristotelis sunt, ac nominatim Themistius, qui non modò definitionum sed primorum etiam Principiorum notitiam, scientiam propriè dici defendant. Subiunximus ex Epicuro exemplum, que ille ex Motu, tanquam signo sensibili dari in natura interspersum rebus, seu corporibus Inane deducit; quatenus, nisi esset Inane intermistum rebus, ne inchoari quidem posse vllus motus, quoniam quantaecumque diuersitatis forent corpora, ex quibus Mundus componeretur omnia ita forent compacta, vt vna essent massa planè rigida, prorsusque inflexibilis, tanquam nulla parte habente quò vel reclinari, vel propelli posset, occupatis putà quoquouersùm locis omnibus; sicque nihil esset, quod cedere locum, in quem aliud succederet, posset. Verùm, ne in hoc immoremur, quod suo fusius loco deducendum est: obseruare licet innumera esse, quae pari ratione possint demonstrari. Mutat incessanter Luna facies pro sua cum Sole, à quo illustratur, configuratione: Ex hac mutatione, vt sensibili signo ansam habemus demonstrandi Lunam, quae alioquin plana disci instar ap paret, sphaericam seu globosam esse: vt potè quae nisi esset sphaerica, eam mutationem non subiret, & talis exsistens, necesse est subeat Sic ex, eo quòd ipsam pati Eclipsin non contingit, nisi in Plenilunio, quo tempore Terri interpositâ praeripere ipsi lucem Solis potest; & Solem, nisi in Nouilunio, quo tempore Lunâ interpositâ eandem vicissim praeripit Terrae; exinde, vt signo ostenditur, & interpositionem Terrae causam esse Eclipseos Lunae; & interpositionem Lunae causam esse Eclipseos Solis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 83.9-13","label":"83.9 to 83.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 83.18-21","label":"83.18 to 83.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.18"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}