{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 83.18-21","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 83.18-21","ref":"83.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.18.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Sic ab inuento vsque Telescopio, ex mutatione phascon Veneris, & quia corniculata, maximaque apparet, cùm retrograda est; plena, & minima, cùm directa, demonstramus Venerem nunc citra, nunc vltra Solem nobis fieri; quod Antiquiores quidem ex sola motus ipsius conditione monstrârant. Sic Copernicus ex viso Marte tantopere grandescere, cùm Soli est oppositus; tantopere minui, cùm propiùs est Solem, argumentum duxit, quo inoneri Terram probaret; quasi esset necesse videri Martem maximum, transeunte Terra proximè ipsum; & minimum Terra eum resinquente vltra Solem. Quàm spatiosus iam se offerret campus, si, vt ad Maeneseos species caeteras, sic ad ipsam speciatim Geometriam liceret nobis excurrere; neque radio foret, ac puluere opus ad deducendum quibus ex signis tam euidenter in ea demonstretur, ex. gr. Omne Triangulum treis habere angulos duobus rectis pareis: In Triangulo rectangulo Quadratum subtensae aequale esse quadratis crurum: Inscripti cuiusuis circulo quadrilateri angulos oppositos duobus rectis aequari. Circuli in sphaera maximi quadruplam esse superficiem sphaerae Cylindrum esse & superficie, & corpore sesquialterum sphaerae, cuius maximum circulum pro basi, diametrum pro altitudine habeat. Esse Conum trientem cylindri, & Pyramidem prismatis eandem cum ipso basin, altitudinemque habentis. Esse omnem Parapolen sesquitertiam trianguli, cuius pariter eadem sit basis, ac altitudo. Lunulam contantem ex quadrante arcus circuli pro diametro habentis diagonium alicuius quadrati; & ex dimidio circuli, cuius diameter sit latus eiusdem quadrati, aequalem esse triangulo quod pars quarta sit eiusdem quadrati; innumerâque alia id genus. Haec certè declarari quidem, probarique paucis hoc loco non valent, sed indigitanda tamen visa sunt, vt cùm ex se abstrusa sint, nemoque, priusquam audierit, factaque demonstratio fuerit, ipsa aut suspicetur, aut sibi persuadeat, insinuetur plurima esse, quorum occulta veritas signo aliquo demonstrari, ac innotescere valeat: exemplo scilicet istorum, quae ex quo fuere adinuenta, eam fidem merita sunt, vt nemo penitùs de iis dubitârit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 83.14-17","label":"83.14 to 83.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 83.22","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/83.22"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}