{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 85","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Adde quod, cùm situs oculi is sit, vt totum simul Hemisphaerium, ex variis constans visibilibus, quorum propiora pro sui mole remotiora tegant, conspiciat; tantò res semper videtur maior, quantò huius hemisphaerij maiorem partem occupat, tanto minor, quanto minorem; occupat autem propè maiorem, quia plura visibilia vlteriora occu lit; & procul minorem, quia quò magis dissita fit, eò plura ex illis reteguntur. Neque secùs verò euenit, quòd Turris & procul quadrata, & procul rotunda, terés-ve appareat siquidem radij qui ex angulis, faciebusque propè adueniunt, & sunt numerosi, & par teis inter se distanteis cùm interpositis distinctè referunt; & propter sui breuitatem distantiae ab oculo diuersitatem sensibilem faciunt; qui verò procul, & sunt pauciores, & parteis alioquin inter se distanteis, quasi coniunctas, intermediis scilicet quasi suppressis exhibent; & propter sui diuersitatem, eam qua ab oculo partes distant, diuersitatem insensibilem reddunt. Ex eòque fit vt contenta extremis turris superficies indiscretis angulis vniusmodique appareat. Verùm haec suis locis fusiùs; cùm & heic sufficiat eam Sensuum fallaciam, quam ex hisce, & similibus experimentis causari mos est, non obstare, quò minùs veri, certique nosse quidpiam liceat. Praetereo nempe videri posse controuersiam de nomine, sit-ne aliqua in Sensu fal lacia, an-non? quatenus qui non esse dicunt, intelligunt Sensum non falli, quia non iudicet, definiantve qualis res sit, sed apprehendat solùm eam, quae in ipso creatur, rei apparen tiam: Quui esse tuentur, rem ita accipiunt, quasi Sensus apprehensione sua occasioni sit Intellectui, quare fallatur. Vnde & dicendum","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 84.10-12","label":"84.10 to 84.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/84.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/84.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 85.1-4","label":"85.1 to 85.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/85.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}