{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 96-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 96-2","ref":"96-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/96-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/96-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/96-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"CANON X. Quae Idea propriis acquiritur Sensibus perfectior est eâ, quae ex facta ab alio descriptione formatur. Dea nimirùm ex re, quae incurrit in SenIsum, accepta, ipsiusmet rei idea est; quae au tem ex relatu alterius formatur non tam ipsius rei est, quàm alterius priùs cognitae cuius instar concipitur, cuiusque Idea proinde ipsi quomodocumque repraesentandae ac commodatur. Ex hoc autem sit, vt re aliqua audita, le ctave remaneat quidem in nobis idea, in quam intuentes de eadem re loqui, audire, & ratiocinari valeamus; sed eueniat nihilominùs, vt si res nobis praesens sistatur, tum nor talem esse praecisè, qualem fuerimus imagina ti, comperiamus. Neque enim vnquam praecisè talem hominem, talem vrbem, talem re gionem, aut aliam rem, dum fit coràm, de prehendimus, qualem Mente finxerimus, dum voce, aut scripto depingeretur. Haud abs re proinde celebre est illud Segniùs irritant Animos demissa per aureis Quàm quae sunt oculis commissa fidelibus CANON XI. Circunspiciendum tamen est ne propriorum Sensuum experientia quidquan imponat. Lerumque videlicet ea, quae percipiun Atur sensibus, alia, aliove modo apparent quàm in se reipsave sint. Nam Orichalcum, v.c. aurum apparet; cùm aes sit; Turris, quae alioquin quadrata est, eminùs visa apparet teres; Baculus, qui in se est rectus, si partim in aëre, partim in aqua statuatur, apparet reGICAE Pars I. curuus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 96","label":"CANON VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/96"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 97","label":"CANON X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/97"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}