{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 ix","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 ix","ref":"ix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/ix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/ix.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Aggrediar itaque nonnulla praefari, quandoquidem Viri facundißsimi, quibus id oneris incumbebat ob pleniorem rerum omnium informationem & maiorem dicendi copiam, silent nunc per negotia grauißima quae parentationem istam, & iustorum solutionem non permittunt. Meminerint illi, si quando vacat reddere victimas aedemque votiuam piis Amici nostri Manibus; interea nos humilem feriemus agnam. Ita iubes HENRICE LVDOVICE HABERTE MONMORI, Vir Illustrißime; suadent PRATAEVS & MARTELLVS, Animae quales neque candidiores Terra tulit, neque queis me sit deuinctior alter; optant Typographi, hortantur alij; & sinit nunc prospera, DEO bene propitio, valetudo mea; tum in Vrbem reditus, sedata nonnihil maestitia, reddita animo tranquillitas, relata mecum scriniola, libraria suppellex, & otium, quibus abundo. PETRVS GASSENDVS vulgò Diniensis habitus, ob Ecclesiae illius Praeposituram, quo functus est munere annos viginti, non tamen Diniam quam appellauit patriam, sed Campotercerium agri Diniensis Pagum seu oppidulum, vnâ ab vrbe leucâ in occasum distans, natalitium habuit, anno superioris saeculi nonagesimo secundo, lanuarij Die vigesima secunda. Pater illi fuit ANTONIVS GASSENDVS & Mater FRANCISCA FABRIA, morum suauitate, & fidei in Religione maiorum perseuerantiâ, potius quàm genere & diuitiis in patria conspicui. Quibus parentibus ad pietatem ita efformatus fuit à teneris vnguiculis, vt non priùs voces nonnullas reddere potuerit, quin sublatis iam in Caelum oculis, & manibus iunctis paratus fuerit precibus ad Deum fundendis, quas, vt accepi, primas omnium pronunciare didicit. Vnde cum- primùm firmato gressu domo egredi quadriennis valuit, vel coaetaneos inter concionatorem imitabatur, vel solus in multam noctem Caelo sudo ferenoque Lunam & Sidera contemplabatur; non sine metu parentum multo per auia puerum in cunis Astrologizantem quaritantium. Vt primùm igitur grandior culturae admoueri debuit, DINIAM missus est, vbi breuißimo temporis spatio specimina edidit ingenij elegantißimi vsus Praeceptore GODEFRIDO VENDELINO: quare nemine non exosculante virtutis praesentis & futurae Doctrinae tam clara pignora, vel inuito, at sal tem inscio parentum altero, qui colendi agri magis quàm promouendi ad bonas literas gnati sollicitus erat, non solum Latinae linguae rudimenta superauit, sed in Rhetorica tantos progressus fecit, vt ab affine Diniensi, qui liberos paulò inferioris nota nec eò quo GASSENDVLVS prouectos habebat; Aquas Sextias missus fuerit, quò Philosophicis studiis sub FESAIO Minorita doctißimo, incumbere posset.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 viii","label":"AD VIRVM ILLVSTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/viii"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 x","label":"AD VIRVM ILLVSTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/x"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}