{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 l","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 l","ref":"l","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/l","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/l","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/l.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Et talia quidem axagitans figmenta facetè multa proferebat sed coram amicis tantummodo, quorum censuram non vereretur. Erat quippe naturâ sua in Ironiam propensior, vt si quis audire vellet narratiunculas risui commouendo idoneas, haberet ille in numerato statim innumeras; verùm quibus non vtebatur, nisi inter familiares & neceßitudine coniunctißimos. Vt suspicionem autem prorsus amoliretur, quam de canali Cholidocho habuerat, quem Chylodochum dicere maluerat, equos, in quibus omnino deficit introspicere voluit. Et memini offendisse me aliquandè euntem cum MARTELLO, saeuiente admodum hyeme, ad loca illa in quae deportari solent viarum purgamenta & trahi equorum cadauera, quae plura soluto pretio aperiri iußit. In mentem mihi reuocat itinerum facta mentio quod contigii Amplißimo Viro PETRO MARIDATO Senatori doctißimo cùm Gratianopolim venisset comite GASSENDO, & sub noctem inuisisset amicum, qui veniam statim petiit non protractae diutiùs conuersationis, nam propero, ait, ad GASSENDVM, qui in vrbem commodùm venit die crastina discessurus: ad quae MARIDATVS annuens subiunxit, ego verò te lubens comita bor, & vnà rediit ad hospitium suum, in quo reperit hominem cum quo plures dies versatus fuerat illum ipsum esse GASSENDVM quem quaerebat. Nullum scilicet sui indicium fecerat Vir modestißimus; quamuis de re literaria multi sermones habiti fuissent, nec facilè daretur vel nuper editorum librorum Catalogum recensere, vel Scientiarum historiam prosequi, cuius pars aliqua non esset Author noster, atque adeo cuius occasione de se ipso nonnulla ambitione procul praedicare potuisset. Nimirum iactantiam omnem tantopere auersabatur, vt de seipso vera dicere, quamuis necessarium foret aliquando, tamen pudibundus reformidaret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 xlix","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xlix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/xlix"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 li","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/li","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/li"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}