{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 lii","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lii","ref":"lii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lii.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Quare tandem anno sequenti ineunte Autumno in morbum lethalem delabitur; atque ab iisdem Medicis Lutetiae celeberrimis eadem fuere adhibita remedia. Nec sanè Galeni & Hippocratis auctoritates defuerunt Viris doctißimis, quibus erat cordi proculdubio Amici restauratio: verùm tristißimâ comprobatum fuit experientiâ tritum illud, Interdum doctâ plus valet arte malum. Cùm repetitis iam nouem sanguinis mißionibus deiectas heu! nimiùm vires suas sentiret Vir optimus, & adessent Medici percelebres & Amici, dubitanter proposuit, ne in alienam messem falcem suam iniicere videretur, an consultum esset abstinere à Phlebotomia, cui tolerandae imparem se existimabat. Aßidebat agroto Medicorum senior, qui arteriam consulens, & ad catera attendens inclinabat iam cum sociorum suorum altero vt sanguini parceretur; cùm nescio quis alius grandi passu cubiculum perambulans praefractè in contrarium contendit, & Collegas in sententiam suam veluti postliminio redeuntes pertraxit. Nec renuit GASSENDVS, qui non tanti ducens vsuram vitae in illa aetate adeò labefactatae, vt vix spes esse posset restaurandae in integrum bonae valetudinis, sine qua non tam viuere debeas aliquem dicere, quàm aegrè spiritum in poenas & dolores trahere; secum verò reputans nihil sine Numine contingere, prouidentiae Diuinae committendum se statim deliberauit; quae quidem fines suos habet praestitutos, nobis nequicquam supremam moriendi neceßitatem tardare nitentibus. Nec illa fuit vltima Phlebotomia, sed insequutae sunt aliae quatuor, quarum vnam cùm POTERIVS, conscio GASSENDO, eludere voluisset; quasi peracta iam fuisset ante aduentum Medici qui imperauerat, officiosum istud mendacium nescio quomodo detectum nihil aliud profuit, nisi vt grauiter fidus iste Amanuensis increparetur, & largior forsan copia liquoris accersito Chirurgo hauriretur. Quae quidem recenseo historiae, seu veritatis causâ, non verò vt quemquam lacessam, vel vllius praxim Medicam inculpem: Amicus enim Socrates, amicus Plato, sed magis amica veritas. Si quid Lutetiae verè eruditum & magni nominis fuit inter Medicos, totum illud adfuit sanando GASSENDO; nec alia methodo itum esset à Viris praestantißimis ad Medicinae finem in persanandis sanguine coniunctis, vel Principibus ipsis morbo consimili laborantibus. Haud itaque in culpa sunt Medici propter celebratam paulò frequentiùs Phlebotomiam; quemadmodum innuere voluit PETRVS BORELLVS quum Obseruationum Physico-Medicarum, seu Medico-Physicarum Centuria III. obseruatione XI.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 li","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/li","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/li"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 liii","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liii"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}