{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 lv","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lv","ref":"lv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lv.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Quod demirans & adstantibus indicans, accepi à Lautaretio Medico & ab aliis conciuibus, nihil illius esse impraesentiarum venerationis, si conferretur cum publica hilaritate quâ obuiam iri moris erat, si quando vrbe abfuisset; quod sapißimè contigerat Illustrißimo Principe LVDOVICO VALESIO, PEIRESKIO, CAMPINIO, LVILLERIO, vel Te MON-MORI doctißime, tam clarum lumen patriae suae inuidentibus. Cùm autem inquirerem paulò diligentius, quid Virum sortis huiuscemodi, in tenui re positum, vniuersis tam gratum redderet, imò adeo venerandum, vt nulla institui posset comparatio quod spectat ad cultum vltro praestitum cum ipso Praesule vel Praefecto Prouinciae Diniam aduentantibus; comperij immensam eius eruditionem doctos omnes sibi conciliauisse; officia & liberalitatem seu eleemosynas pro virium modulo factas, plebeculam & egenos sibi deuinxisse; modestiam, comitatem, & morum niueum candorem, bonae mentis amantium oculos perstrinxisse; at pietatem & Sapientiam vniuersis amorem sui & admirationem creauisse. Et de pietate quidem vt primùm dicam, attendendum sedulò ad ea, quae GASSENDVS voce & scriptis docuit; ad vita rationem quam instituit, & à qua ne latum vnguem vnquam disceßit; ad Amicos quibus coniunctißimus sine querela vixit; & ad ea tandem quibus moriens vltimum vita actum clausit: Nam verae voces tum demum pectore ab imo eiiciuntur, & eripitur persona, manet res. Ad doctrinam quod attinet quam professus est tum priuatim tum publicè, certum est nunquam eius ore excidisse verbum vllum quod summam non prae se ferret dogmatum Ecclesiae Catholicae venerationem; de quibus ne controuersiam quidem debere moueri nisi seriò & grauiter, idque à Viris doctis, quibus id muneris sacra vocatione traditum, existimabat. Itaque Sacras Scripturas, & Patrum, Conciliorum, Sanctae Sedis Apostolicae, & totius Ecclesiae authoritatem semper suspiciens, indignabatur si quando dissentientes Christianos offenderet ingenio suo abutentes ad nectendas difficultates, vel frustra nitentes in explicandis vi ratiocinij sui, tam perplexi, tam nullius, rebus illis quas Fides suscipiendas, haud enarrandas proponit. In Concionibus autem suis ad Populum Diniensem, quas plurimas habuit, Theologiae Doctorem egit egregium, dum iunior latere & pulmone valeret: nam ab istis exercitationibus temperandum necessariò fuit, quandoquidem non poterat de rebus sacris praesertim controuersis sermonem è suggestu instituere, quin Zelo flagrantior vocem attolleret, & erumperet dolor animi ob laceratam CHRISTI vestem in fletus & lamenta, quibus non firma valetudo conuelleretur. Ad scribendum verò vbi animum appulit, nullam praetermisit occasionem pietatis suae comprobandae: quod paßim videre est in vberrimis refutationibus errorum circa Deum ter Maximum, Gassendi Tom. I. mum, Prouidentiam, Animae immortalitatem; in explicandis opinionibus Physicis, non damnatis quidem, sed nondum probatis, & in lubrico loco positis, vnde facilis esse posset lapsus in errorem. Nihil enim de Systemate Mundi iuxta COPERNICVM, ARISTARCHVMVE Samium, nihil de Atomis scribit, nisi menti aliorum exponendae, & assensu iugiter cohibito, atque praefatus obseruantiam suam erga communem fidelium Matrem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 liv","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/liv"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 lvi","label":"SENDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lvi"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}