{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 lxv","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 lxv","ref":"lxv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxv.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Apparet quàm facili negotio penetraret in intricatißima quaequae vbi Astrologiam explodit, in cuius nugas non dedignatus est descendere, vbi FLVDDVM exagitauit, vbi in Aristoteleos signa contulit, vbi sola sermonis, vsus perspicuitate nihil enarrandum statuit quod non statim percipiatur, sine vllo molimine, sine vllo figurarum apparatu; quas adhibent aliquando nonnulli ad ostentationem, vel solertiae istius defectu, quae certè sagacißimum ingenium, & ad omnia studia natum innuere videtur. Sed quid ego natum dico ad abstrusißima quaequae disciplinarum Virum doctißimum, qui reipsa penetrauerat in adita, recessus omnes lustrauerat, nullum non mouerat lapidem vt veritatem erueret? An scilicet qui in Scholasticorum Libris aliquandiu impalluit, qui Astrologiam, & nullas non scientias, etiam nugatorias excutere gestiit, omnium primarias praeteriisset? Quantus fuerit in Astronomicis nemo dubitat; atque vtinam sibi temperare potuisset ab Astrorum inspectione, qui nocte intempesta Siderum motus, quotiens Calum erat serenum, obseruabat, non sine magno valetudinis suae dispendio; quamuis statim post occasum Solis caput muniret pluribus tegumentis, retundendae aëris noxae quam grauem sapius expertus fuerat. In Opticis autem haud minor exstitit, quod nos monet obseruatio de visione distincta per oculorum alterum facta. Qua circa motum commentatus est Geometram acutißimum sapiunt, qualem se geßit in detegenda fallacia circa inuentionem Longitudinum, de qua non nemo gloriabatur. Etiam de Musica libellum scripsit; nullam denique partem Mathematices intactam inexpugnatamque reliquit. Quare inter Mathematicos meritò refertur à GERARDO IOANNE VOSSIO, qui de GASSENDO ita loquitur. Anno M. DC. XXVIII, ac deinceps variâ doctrinâ, imprimis Mathesi, eluxit PETRVS GASSENDVS Gallus, cuius singularem & multi-iugam eruditionem non potui non mirari cùm Belgicam hanc lustrans Anno M.DC. XXIX. inter alios, me non semel salutatione & alloquio suauissimo dignaretur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 lxiv","label":"lxiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxiv"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 lxvi","label":"lxvi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/lxvi"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}