{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 v","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/v.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Tanta fuit viri DEVM spirantis pietas, vt famam laudemque, quam iure merito ex scriptis amplissimam sperare potuisset, lubenter sperneret; tanta erga me beneuolentia, vt illa mihi vni adiudicaret, quae omnibus literatis potiori iure debebantur, tanta denique modestia, vt quae ad amussim limata & expolita erant, iudicio meo qualicunque subiiceret; Ego verò postquam ille magnâ literarum iacturâ ereptus est, & quae mei esse muneris in caeteris, quae ad Testamentum pertinebant exequutus sum adiutore HENRICO BORNAEO, in Curia Parisiensi Patrono consultissimo (quem saepiùs ὁ μακαείm in consilium vocauerat) nihil certè antiquius habui, quàm vt statim pretiosam hanc supellectilem hinc inde sparsam in vnum colligerem, & communicato labore cum CLAVDIOHARDYAEO, Senatore Parisiensi, FRANCISCO HENRVAEO Patricio Lugdunensi, IOANNE CAPELLANO, Viris doctissimis mihi & GASSENDO carissimis, singula tam manu Authoris exarata, quàm quae iam edita fuerant, quibus tamen nonnulla ab eo addita & immutata ad certum ordinem ex eius mente reuocare, deque omnibus quamprimùm edendis (omnia enim mihi luce dignissima visa sunt) seriò cogitare, & quia vir amplissimus FRANCISCVS BOCHARTVS CAMPINIVS, Comes Consistorianus, integerrimi illius IOANNIS, Regio Aerario Praefecti, & Senatus Parisiensis Principis filius, Lugdunensi Prouinciae tunc temporis praeerat, meque literis suis humanissimis certum fecerat, LAVRENTIVM ANISSON, & IOANNEM BAPTISTAM DEVENET, viros probos & Bibliopolas diligentissimos hunc laborem nauiter fuscepturos, ab eo precibus obtinui, vt cum iis de Operum editione certis conditionibus, iis scilicet ad commune literarum bonum facientibus pacisceretur, vt de Codicibus ad se transmittendis cauerent eosque statim praelis committerent, nec manum de opere amouerent, quin iis intra definitum tempus (biennium videlicet) colophonem imponerent, ne in iis denique quidquam immutarent; mandaui quoque ANTONIO POTERIAE, GASSENDI amanuensi(qui auctoris mentem & varias scriptionis notas apprimè callebat) vt editionem promoueret, accuraret & emendaret, quod ille optimo Patrono obsequium non denegauit, quale viuo & morienti indefessum praestiterat; igitur omnibus tam Manuscriptis quàm editis Operibus simul compositis, & postquam ea FRANCISC.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/iv"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 vi","label":"vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-1/vi"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}