{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 105.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 105.1-5","ref":"105.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/105.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/105.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Aliunde verò licet legantur apparuisse Parhelia, cùm nulli leguntur circuli simul apparuisse, qui narrare tamen studiosiùs res solent, vnius ferè, aut duorum, & aliquando plurium circulorum commeminerunt (am plitudinem non describant licet) imò non desunt, qui albam trabem simul conspectam eferant, quae quidem videtur nihil fuisse aliud, quàm portio quaedam circuli horizontis plano paralleli, & per Solem verum, Parheliáque transeuntis. In iis certè Parheliis, quae nos vidimus, non modò perexigua trabs, verumetiam duae ad angulos rectos mutuò intersectae sese exhibuerunt; & cùm intellexerimus alteram esse portionem Areę, agnouimus alteram portiunculam esse circuli illius ad horizontem paralleli: dico autem portiunculam, respectu earum trabium, quae aliquando non interruptae Soleis inter se veluti connectunt. Itaque quoties duo dumtaxat visi circuli memorantur; ipsorum vnus est Corona, seu Area, & ea quidem cum suis illis coloribus, de quibus lictum; alter est iste horizonti parallelus, & non variegatus quidem, sed albescens solummodò. Qui tertius interdum ipsis additur, vt in Parheliis anni MDCXXIX. is videtur esse Corona exterior, ab interiore scilicet, quinque, aut proximè, quantum coniicio, gradibus distans, paralleláque, & concentrica ipsi: & qui aliquando quartus, aut quintus superadditur, nihil esse aliud videtur, quàm Iris, aut gemina portio duarum Coronarum, quae ampliùs duplo circiter, quemadmodum etiam coniicio, quàm caetetae à Sole distent. Tales adscribuntur Parheliis anni insequentis MDeXXX. notabiléque est, cùm neque istae, neque duae interiores essent omninò concentricae Soli, seu neutrae haberent Solem praecisè in centro; ideò euenisse, vt non modò interiores sese surtum, deorsúmque intersecuerint; sed ipsae quoque exteriores sese intersecuerint surtùm, cruribus instar Iridum ad horizontem terminatis. Ac genesis quidem vulgaris Coronae iuxta ante dicta potest accipi; & exterior concentrica eodem proportione modo dici fieri, quo Iris exterior circa interiorem. Gigni quoque Coronas posse magnitudine Iridis, ex principio esse affimi nihil vetat; tametsi situs extrinsecus non potest causam non habere obscuram (quantumcumque ad nubis, aut corpusculorum obliquitatem confugianus) sed quod attinet ad circulum album, horizontique parallelum, non potest profe ctò eius generatio non obscurissima haberi.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 104","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/104"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 105.6-9","label":"105.6 to 105.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/105.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/105.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}