{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 127","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/127.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"nonnullas ve rò illud subeunteis per inaneis meatulos transire quàm ocyssimè, & consequenter impacta in ferrum aliud proximum, cum illnd ne queant subingredi, tametsi priùs penetrarint, heinc resilienteis versus prius, complexus alioprioribus consimileis efficere? ista Galenus cùm improbet, nihil tamen habent incongruum; cùm incurrentium Atomorum alia impingi valeant in solidiores ferri parteis, aliae ingidere in vacuas; eo modo, quo dictum est antè de incidentibus in vitrum; cùm etiam earum, quae penetrârint, & in aliud ferrum incurrerint, aliquae rursùs valeant in parteis ipsius solidas impingi, aliqua subire inaneis; ex quibus contingat ferrum tertium rursùs allici; sicque consequenter & quartum, & quintum, & interdum plura, Argumento certè Epicuro est, quòd vis attrahendi paullatim sic debilitetur, vt sit in secundo ferro, quàm in primo debilior; ir tertio, quàm in secundo; ac ita porrò in caeteris, donec penitùs euanescat. Quia nimirùm tot Atomi in consequens ferrum nunquam incurrant, quot in praecedens, eo prorSùs modo, quo dictum est de debilitatione lucis. Adiici posset pro Epicuro, Atomos ferrum penetranteis, Atomos illius sic exstimulare, vt ferrum statim totâ massâ alterationem subiens in eundem modum sese componat, Magneticamque naturam induat; quocirca & mirum non esse, si deinde in aliud ferrum, vt nouus Magnes, operetur Pertinet huc effectus alius texturae catena non absimilis, quem Lucretius tamen esse fugam ferri à Magnete interpretatur. Is est, cùm ramenta, & quasi granula, puluerésve limaturae ferri Magnete admoto ita veluti cohorrescunt, vt in hispidos quasi villos sese componant, surrigántque. Nempe villus quisque se habet catenulae instar, dum quodlibet granum vnâ sui parte adhaeret Magneti, & oppositâ trahit, continétque granum aliud quod rursùs aliud, contineat, à quo aliud ite rum aliud cohibens contineatur: euoluentibus sese singulis, quovsque in axem se mutuo componant, eo proportione modo, quo catenae annelli. Lucretius, cùm id attendisset, nor admoto quidem ramentis Magnete, sed subtus contingente vas aeneum, in quo reposita ramenta pari modo quasi cohorrescerent; & aliunde quoque fragminula acicularum velut subsultarent, scilicet, quod vno sui extremo versus Magnetem connixo, alterum sursum obuerterent; credidit id fieri, quòd aere interposito ferrum Magnetem refugeret, aut Magnes abigeret ferrum. Versus eius sunt: Exsultare etiam Samothracia ferrea vidi Et ramenta simul ferri furere intùs aheni In scaphiis, lapis hic Magnes cùm subditu sser Vsque adeò fugere à saxo gestire videtur","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 126-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/126-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/126-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 127-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/127-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/127-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}