{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 14","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/14.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Dico solùm eam lisplicuisse magnis Ecclesiae Patribus, quotum nomine est superiùs quoque recitatus Lactantius tanquam acriter inuectus in eos, qui tam sunt inepti, vt credant esse homines, quorum vestigia sint superiora, quàm capita, &c. adeò proinde, vt cum nihil sit opus addere Bedam, & alios; aut commemorare etiam Antistitem, quem fuisse sua Sede ob assertos Antipodas depulsum narrant: Vnus esse possit abundè D. Augustinus, cuius verba sunt; Quòd verò Antipodas esse fabulantur; id est, homines à contraria parte Terrae, vbi Sol oritur, quando occidit nobis, aduersa pedibus nostris calcare vestigia, nulla ratione credendum est. Causam subiicit paullò post, nimisque absurdum est, inquit, vt dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani immensitate traiecta, nauigare, ac peruenire potuisse; vt etiam illeic ex vno illo primo homine genus institueretur humanum: Enimverò haec & alia id genus obiecta nunquam obstiterunt, quin non modò Philosophi, sed bona etiam Patrum, Doctorumque Sacrorum pars id defenderint, quod Experientia tandem planum Fecit; scilicet esse homines, qui aduersis vestigijs stent contra nostra vestigia, vt verbis Ciceronis dicam; quique simul nobis opposita habeant Aestatem, & Hyemem, diem, & noctem Tales propemodum fuere omnes, quibus fuit Terra orbicularis argumento illo Aristoteli, praeter caeteros, familiari, quod habitatae Terrae portio quaedam Globi portio esse demonstretur ex mutatione varia locorum; neque possit, quod superest, non eadem forma continuari; & cum simili quidem Marium, Insularum, & Continentium facie, cúmque similibus Plantarum, Animalium, caeterarúmque rerum speciebus. Heinc & Manilius post comprobatam Terrae rotunditatem pergit. Hanc circùm variae gentes hominum atque ferarum, Aëriaeque colunt volucres. Pars eius ad Arctos Eminet; Austrinis pars est habitabilis oris, Sub pedibúsque iacet nostris, supráque videtur Ipsa sibi, fallente solo decliuia longa, Et pariter surgente via, paritérque cadente. Heinc vbi ab Occasu nostros Sol adspicit ortus, Illeic orta dies sopitas excitat Vrbeis; Et cum luce refert operum vadimonia Terris. Nos in nocte sumus, somnósque in membra locamus. Et rursùs. Altera pars Orbis sub aquis latet, inuia nobis; Ignotaeque hominum gentes, nec transita Regna, Commune ex vno lumen ducentia Sole, Diuersásque vmbras, leuáque cadentia Signa, Et dextros ortus Caelo spectantia verso. Nec minor est illis Mundus, nec lumine peior","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 13","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 15.1-4","label":"15.1 to 15.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}