{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 141.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 141.1-4","ref":"141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Ad Cineres quod attinet, Patet ne vitrum quidem fieri ex ipsismet cineribus, materiave terrea exusta; sed ex ea salis specie, corpusculisve vitreis, quae sunt cineribus commista; ac proinde, si quidpiam sit in cineribus, cinereave terra, quod Metallorum materia sit, id sui esse generis, & Metallicae naturae affine. Heinc & videtur Albertus rem attigisse propiùs; & videntur Chymici probabilissime omnium facere, dum expositam materiam assignant. Et certè si cuique perito sua in arte credendum est, vtcumque istis non sit omninò adnibenda persuasio; nulli sunt tamen artifices, qui ampliùs de hac materia, quàm ipsi cognôuerint: atque vt istud adiiciam, videmus imprimis ex omni pyrite, cui Metalla innascuntur, sulphur excoqui; & vulgò in omnibus fodinis metallicis, inque coctionibus, probationibus, resolutionibus Metallorum, nidor sulphuris manifestus est; vt taceam speciatim in fusionibus, calcinationibúsque tam aeris, quàm ferri, indicari sulphur non modò odore, sed virore etiam, ac rubore flammae. Deinde Metallorum fossores, excoctorésque vulgò infestantur ipsis iisdem morbis, quos videmus causam habere in argento viuo; & videmus vulgò Metalla arte Chymica redigi in argentum viuum, quod licet non- nihil à vulgari differat, & prout est ex hoc, illove speciali Metallo, diuersitatem specialem obtineat, ostentat semper nihilominuùs eandem aliquam communem naturam. Ad-haec, idem dicendum est in recentiorum gratiam de sale atramentoso, seu mauis de vitriolo, quale sulphuris nteruentu ex aere, ferróque, vt antè innuimus, eliciunt; additóque halinitro, etiam ex caeteris Merallis. Nam & licet vitriolum ex aere, quod caeruleum est, differat non-nihil à vitriolo ex ferro, quod viride est, atque ita de caeteris; apparet nihilominùs ex praecipuis effectibus communem naturam aliquam subesse. Neque verò obstat, quòd non lemper ex omnibus omnium Metallorum mineris colligere liceat sulphur, argentum viuum, vitriolum, quorum inueniuntur aliunde propriae minerae, in quibus Metalla non sint; quod Agricola potissimùm vrget; nam si Metalla gigni non valent, nisi haec omnia simul concurrant; quid mirum, si vbi concurrerunt, absumpta in Metalla fuerint; vbi verò non concurrerunt, sed mineras planè dissitas habuerunt, suae naturae remanserint.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 140","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/140"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 141.5-9","label":"141.5 to 141.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}