{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 15.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 15.1-4","ref":"15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Nec numerosa minùs nascuntur Sidera in Orbe. Quod porrò de casu vulgò metuebatur, responsio semper in promptu fuit, eam rerum naturam esse, vt pondera omnia in medium ferantur, & ad medium connexa sint omnia, seu illud medium sit centrum Mundi, seu speciale centrum Telluris, vt expositum antè est Quare & cùm nos non miremur nos semper rectis pedibus stare, dùm loca subinde mutantes videmur semper magis, magisque inclinari iis, à quibus recessimus, si ipsi quidem, vel partis Terrae globosam formam perspectam habent; mirandum omninò non est, si tandem eò perueniamus, vt ad situm oppositum videamur illis inclinari, cùm recti semper steterimus. Nempe quòd Caelum vndique semper respectetur tanquam suprema Mundi pars, & centrum Terrae tanquam ima, sícque nos tam simus hominibus illis Antipodes, quàm illi sunt nobis; ac verissimè dicatur à Plinio, circumfundi Terrae vndique homines, conuersisque inter se partibus stare, & cunctis similem esse Caeli verticem, ac simili modo ex quacunque parte mediam calcari; illo quaerente cur non decidant contrà siti; tanquam non & ratio praesto sit, vt nos non decidere mirentur illi. Quod verò etiam dubitabatur, quomodo homines potuissent inde illuc traiicere; Philosophos primùm praetereo, qui homines esse Aborigines, vel αὐτύχθονας vbique potuisse censuerunt; quod & Diodorus ratiocinatur de quibus- lib. 3. dam Aethiopibus, eò situ locorum conclusis, vt nulla ex parte penetrari illuc potuisset. Itémque eos, qui existimantes Mundum esse ingenitum, & continuam quandam, sed per multa saecula insensibilem Terrae habitatae, Marisque commutationem fieri, homines putarunt, & carere initio, & perpetua quadam propagatione, vbicumque patent, suppetuntve alimenta, relinqui. Cum verò profitendum sit omneis homines deriuatos esse ab vno, qui in orbe hoc veteri, ac in Asia conditus fuerit, responderi id semper potuit, quod respondetur etiam-num, potuisse primùm homines quosdam ex hoc orbe eò peruenire per Isthmos, atque Continenteis; cùm etiam nondum constet, an extrema Scythia, seu Tartaria, qua parte ad Ortum Aniano freto alluitur, intercidatur quoque ad Boream freto, marive Scyhico; vtcumque Plinius ex Cornelio Nepote referat Q Metello tum Galliae Proconsuli Indos à Rege Sueuorum dono datos, qui ex India commercij causâ nauigantes, tempestatibus essent in Germaniam abrepti, Septentrionali put à circuitu; an continuetur potiùs cum Terra ad Polum vergente, & ad vocatam Americam Septentrionalem pertinente; quod quidem si ita sit, manifestum est penetrari exinde posse in Australem Americam, & ad Magellanicum vsque fretum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 14","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 15.5-7","label":"15.5 to 15.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}