{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 15.8-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 15.8-9","ref":"15.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.8.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Scilicet non omni ex parte fabulosum esse videtur, quod Soloni apud Platonem Sa cerdos Aegyptius narrauit de expeditione in colarum Atlantidis Insulae; non tam quòd Posidonius apud Strabonem, & alij id pra germana historia habeant, quem quòd reperta nuper in Atlantico Oceano America confirmet, quod fuit ab illo descriptum; nempe Atlantidem Insulam (quae credita fuerat de inceps absorpta) fuisse Libya simul, Asiáque maiorem; & (vt Aristoteles habet de Insula plurimorum dierum nauigatione, vltrà columnas Herculis à Carthaginensibus dete cta) feracem, siluosam, fluuiis nauigabilibus, fructuumque varietate miram: quódque s Europaei in Americam per aliquot saecula nauigare desinerent (vt veritus aliàs accessus ac illam Carthaginensium Insulam, quae esse ipsa eadem potuit) possent Americani, qui di nostris Expeditionibus quidpiam fando, & traditione quadam vetusta inaudiissent idem de his nostris Continentibus dicere; quod de illorum Continentibus Europaei olim, Aegyptiique dixerunt. Praetereo autem, quòd etiam Sanctorum Patrum aliqui, vt Clemens apud Hieronymum, subodorati fuerint, esse vltra Oceanum nouos Orbeis; ne fortassis putes solos Ethnicos id habuisse probabile, vti authoGassendus de Inanimis. rem libri de Mundo, & Silenum ex Theo De Globi pompo apud Tertullianum; ac aliquos etian Telluris cirvelut prouidisse, quod & reipsâ contigit, vt cumbabitailli nempe detegerentur; ac nominatim Senerione adu. Hercam, dum in Medea sic cecinit; mog.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 15.5-7","label":"15.5 to 15.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 15","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}