{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 171.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 171.1-4","ref":"171.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/171.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/171.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":") Verùm quaecumque tandem virtus seu à Sole proueniat, seu ab aliis Sideribus, illa sanè est generalis solùm, neque ex se ad hanc plantam magis, quàm ad aliam producendam determinatur, vt ex aliàs dictis intelligitur. Itaque assumunt in Terra esse varias dispositiones, quae ad varias Plantarum species Caelesteis influxus definiant. Id autem cùm sit admittendum, rogandum tamen quidnam sint huiusmodi dispositiones praeter Plantarum semina variis in locis variè enata? Profectò enim calor, frigus, qualitatesque id genus aliae effectus quidem alios sorrientur; at quòd ingeniosam Plantarum elaporationem moliantur, nemo mente assequitur. Nam & quando Theophrastus dicit gene 1. causss rationes has fieri, vbi Sol Terram calefacit, al terátque coaceruatam ex terra, & aqua putrescente misturam, eóque etiam modo Animalia fieri (quod ipsum aliàs partim Diogeni, sahisti. partim Cleodemo tribuit) potest quidem intelligi Solem suo calore misturam ex terra, & aqua calefacere, fermentare, commiscere, dis cutere, humorem educere, resiccare, indura re, & si quae istis similia sunt; at ex ea for mare radices, fibras, neruos, venas, per quas alimentum sugatur, & exsuctum, ac aliquovsque traiectum, erumpat in folia huius, non alterius substantiae, contexturae, formae, facultatis, &c. nullo prorsùs modo intelligi potest. Videntur ergo semina (seu moleculae, contexturaeve insensiles tenuissimorum corpusculorum) in ipsa Terra contineri, eo solùm dissimilia iis, quae in Plantis contexuntur, & matura decidunt, quòd non sint perinde aggesta, nec perinde folliculis, granorúmque, aut nucleorum velut saepimentis claudantur. Quippę opus quidem est calore Solis, quo Terra stipata soluatur, ipsáque seminum substantia discutiatur quadamtenùs, sed calor huiuscemodi causa est solùm extrinseca, seu amonens impedimenta, quae vim seminalem, siue formatricem tenent irretitam, sopitam, inertem; quibúsque discussis, & libertate agendi facta, vis se exserat, opúsque suum aggrediatur. Consimile est, quod dictum est aliàs contineri in silice ignis semina, quae nisi tamen ictu discutiente materiam, erumpere, lucere, calefacere, in ignem sensibilem for mari non possint. Quaeres fortè quandónam fuerint ista semina in Terra creata? sed imprimis quidem dicit Epicurus posse multa ex primo vsque rerum exortu perseuerare, qua ex conuenientibus variè Atomis coaluerint, contextáque remanserint; at nobis dicendum posse perdurare à primo vsque conditu rerum; fuisse enim a Deo effecta, & variè per Terram, vbi cuique fuit commodiùs, respersa, cùm iussit Terram germinare, herbarúmque & arborum species omneis producere; neque enim vim seminalem, quam tunc temporis Terrae indidit, fuisse exhaustam, effoetámve, sed eandem etiam-num vigere constantem, atque inconsumptam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 170","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/170"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 171.5-7","label":"171.5 to 171.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/171.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/171.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}