{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 191.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 191.6-10","ref":"191.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Accedit quod cùm plantae cultae alimentum habeant propinquum, paratum, ac prope superficiem ideò non tam procul, profundéque, & per tantas angustias radices immittant, vt siluestres; ex quo fit, vt siluestres parciùs quidem, & vt ita loquat maligniùs nutriantur; sed interim tamen & situ radicum euadant firmiores, & perfectiore alimenti concoctione robustiores, ac perenniores. Faci huc quod olim existimauit Democritus esse arbores rectas minùs viuaceis, quàm obliquas quòd radices illis sint imbecilliores, vt pote ob rectos ductus minùs alimenti retinentes, minúsque adeò crassescentes; itémque frigus, & calorem externum faciliùs sentientes, ac vi etiam ventorum conuellentium magis obnoxiae. Vtcumque enim excipi possint cupressus, palma, abies, quae rectae, & diuturnae sunt, cùm aliunde ficus aliae vitae breuis sint, quae sunt prolixarum, crassarum que radicum (vt à Theophrasto obiicitur) heinc saltem intelligitur conditionem radi cum facere ad diuturnitatem; nam quod ac sicum quidem spectat, quatenus radices eius sunt prolixae altéque conditae, aëris iniurias in profundo non sentiunt, faciléque repullulant, ex quo diuturnae haberi possunt, neque mirum est, si supernè crassae cum sint, iniurias tamen aëris sentiant, corruptioni que pateant; siquidem laxae quoque sunt neque se proinde tueri ab iniuriis possunt. Li. Caeterum quia requiri potest quae sint Plantae omnium maximè diuturnae; idcircò nihil est necesse memorare herbas, quae aut quotannis ex toto atescunt, veluti frumenta, ac legumina; aut binos durant annos, vt caltha, bea, brassica; aut treis, vel quatuor, vt Leucoium; aut radice alioquin in aliquot annos superstite, non multum supra terram constant, vt Ophioglossum ab Eidibus Maij in Eidus Iunij, &c. nihil etiam Arbusculas; quoniam licet rubus sit diuturnior rosa; Buxus malo Punica; & vitis quoque ipsa durare annos sexagenos possit, authore Graecino apud Plinium; arbores tamen procera sunt, quae diuturnissimae reputantur. Et firmissimam quidem ad viuendum Oleam dicit idem Plinius, vt quam durare annos ducentos inter Authores conueniat; memorat que suo tempore durasse adhuc in Linternio Africani prioris manu satas oliuas.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 191.1-5","label":"191.1 to 191.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 191.11-13","label":"191.11 to 191.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}