{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 205.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 205.5-8","ref":"205.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"ficile dictu, cùm esse possit Vlula, Bubo, aut quaevis alia ferali quasi carmine mulierculas, & infantes terrens. Notum est autem apud vulgus infame nomen euadere, quatenus tribuitur iis mulieribus, quae & in feleis, consimiliave animalia transformari, & infantum sanguinem noctu sugere, ipsosque n cunis suffocare creduntur. Spectare hûc etiam creditur Caprimulgus, seu quae Caprarum vbera sugere noctu dicitur; verùm ea auis non videtur esse posse rostri adunci, vt taceam illi non formam noctuae, sed cuculi potiùs attribui. Postremò auis Curui-rostra meritò habetur, quae Merula non multò maior in Germania esse frequens dicitur; quippe rostrum habet vtrimque aduncum, sed parte tamen inferiore subducente sese ad laeuam, non verò occurrente sua cuspide parti superiori: vnde & Loxias ab huiusmodi obliquitate nonnullis vocatur. Ferunt illam abietum nucleis, & canabino semine, ac interdum etiam cadauerum carnibus vesci: asseruátque Robinus vnam ex immensa illa nube, quae non ita pridem ir Normaniam irrumpens omnia eius poma perdidisse narrantur. Ex iis autem, quae directiore, & quasi mucronato sunt rostro, quaedam accenseri Carniuoris possunt; quaedam potiùs Vermiuorae seu mauis generaliùs Insectiuorae) quaedam Bacciuorae, quaedam Graniuorae dicuntur. In Carniuoris est maximè Cornus, quantumvis enim vermibus, fructibúsque, & cerasis imprimis vescatur; vulgare est tamen Coruum quaerere, esitaréque cadauera, cùm & alaudas, passeres, auiculásque alias venetur. Referri autem solet ad Coruinum genus tum Cornix (nostratibus Gralla, quasi Garru la) scilicet nigritie, & voracitate Corui aemula, non modò carneis, pisceis, nuces, fruges, & caetera vorat, sed auiculas etiam captat. Tum Gracculus, quem Geyum dicunt, & non minùs quàm ille furax Monedula sic dicta quasi monetula quòd monetam, seu nummulos speciatim furetur, & condat Chucam vulgò appellitant) tametsi tam illum, quàm hanc non tam carnes, quàm locustae delectent. Tum Pica notissima auis, quae cùm quidem omniuora est, sed fera nihilominùs vescitur potissimùm glande (celebris est autem Pica Brasiliana, quam vocant Toucam, rostro tam crasso, támque prolixo, quàm est prope reliquum corpus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 205.1-4","label":"205.1 to 205.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 205.9-10","label":"205.9 to 205.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/205.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}